Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/539

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Dum hæc idemtidem puella replicat, votisque crebros intermiscet suspiratus ; ad quoddam pervenimus trivium, unde me arrepto capistro dirigere dextrorsum magnopere gestiebat : quòd ad parentes ejus ea scilicet iretur via. Sed ego gnarus, latrones illac ad reliquas commeasse prædas, renitebar fortiter : atque sic in animo meo tacitus expostulabam : Quid facis infelix puella ? quid agis ? cur festinas ad orcum ? quid meis pedibus facere contendis ? non enim te tantum, verùm etiam me perditum ibis. Sic nos diversa tendentes, et in causâ finali, de proprietate soli, imò viæ erciscundæ contendentes, rapinis suis onusti coràm deprehendunt ipsi latrones : et ad lunæ splendorem jàm indè longius cognitos, risu maligno salutant, et unus è numero sic appellat. Quorsum istam festinanti vestigio lucubratis viam, nec noctis intempestæ manes larvasque formidatis : An tu probissima puella parentes tuos intervisere properas ? Sed nos et solitudini tuæ præsidium præbebimus, et compendiosum ad tuos iter monstrabimus. Et verbum manu secutus, prenso loro retrorsùm me circum-