Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/81

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

At ille : istud quidem quod polliceris, æqui bonique facio ; verum quòd inchoaveram, porrò exordiar. Sed tibi prius solem istum dejerabo videntem Deum, me vera comperta memorare ; nec vos ulterius dubitabitis, si Thessalim proximam civitatem perveneritis, quòd ibidem passim per ora populi sermo jactetur, quæ palàm gesta sunt. Sed ut prius noritis qui sim, et cujatis, et quo quæstu teneam, audite. Æginensis quidem sum Ætneo melle, vel caseo, et hujuscemodi cauponarum mercibus, per Thessaliam, Ætoliam, Bœotiam ultrò citrò discurrens. Comperto itaque, Hypatæ, quæ civitas cunctæ Thessaliæ antepollet, esse caseum recentem, et sciti saporis, admodùm commodo pretio distrahi, festinus adcucurri id omne præstinaturus. Sed, ut fieri assolet, sinistro pede profectum me spes compendii frustrata est. Omne enim pridiè Lupus, negociator magnarius, coëmerat. Ergò, igitur inefficaci celeritate fatigatus, commodum vespera oriente ad balneas processeram.

Ecce Socratem contubernalem meum conspicio ; humi sedebat, scissili palliastro