Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/146

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

perduxi. Sed illæ puellæ, chorus erat cinædorum, quæ statim exultantes in gaudium, fracta, rauca et effeminata voce clamores absonos intollunt : ratæ scilicet, verè quempiam hominem servulum ministerio suo paratum. Sed postquam non cervam pro virgine, sed asinum pro homine succidaneum vidêre : nare detorta, magistrum suum variè cavillantur, non enim servum, sed maritum illum scilicèt sibi perduxisse. Et heus, aiunt, cave ne solus exedas tàm bellum scilicèt pullulum ; sed nobis quoque, tuis palumbulis, nonnumquàm impertias. Hæc et hujusmodi mutuò blatterantes, præsepio me proximo deligant.

Erat quidam juvenis satis corpulentus, ceraula doctissimus, collaticia stipe de mensa paratus : qui foris quidem circum gestantibus Deam cornu canens adambulabat : domi verò promiscuis operis partiarios agebat concubitus. Hic me, simul domi conspexit libenter, appositis largiter cibariis gaudens alloquitur. Venisti tandem miserrimi laboris vicarius, sed diù vivas, et dominis placeas, et meis defectis jàm lateribus consulas. Hæc audiens, jàm meas futuras novas cogitabam ærumnas.