Page:Bayle - Dictionnaire historique et critique, 1820, T15.djvu/379

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
371
SUR LES OBSCÉNITÉS.

écrire le Gomorrhæus, et considérez la résolution que prirent les dominicains de prêcher contre la sodomie quand ils eurent su ses débordemens. Comme la prédication leur était échue en partage, ils mirent en délibération s’il fallait tonner en chaire contre ce péché, ou n’en parler point du tout ; et ils conclurent qu’il fallait tonner, puisqu’il devenait si criant. Fratres Ordinis Prædicatorum, qui sum apud christianos locum invaserunt, quem olim apud Gentiles obtinuerant poëtæ et satyrici, in tractat. de Turcis : Quæsitum extitit de gravi infectione populi christiani, quoad prædicta vitia (Sodomitica) an videlicet tam gravis infectio ex negligentiâ officii prædicationis contingeret, dum ipsi prædicatores gravitatem hujus vitii fidelibus non proponerent ? Quæsitumque ulterius extitit, an propter simplices et innocentes expediret prædicatoribus sub silentio pertransire de hujusmodi vitiis disserendo ? Responsum fuit, quòd quia officium prædicationis est præcipuum in ecclesiâ ad extirpationem vitiorum et plantationem virtutum, si gravitas hujus vitii fidelibus ardenter proponeretur, ut quia videlicet pro vindictâ clamat ad cœlum, etc. Ad secundum quæsitum responsum fuit, quòd omninò sub silentio pertransire non expediret, etiam propter quoscunque innocentes, multiplici ratione. Primò, quia videmus quòd tales innocentes etiam ex diabolicâ suggestione continuè seducuntur absque auditione verbi Dei, et declaratione illorum vitiorum. Unde utriusque tam reis quàm innocentibus expedit talis declaratio verbi Dei. Secundò ad hoc nos admonet Scriptura, prout est illud, si non annunciaveris iniquo iniquitatem ejus, sanguinem ejus de manu tuâ requiram. Et iterùm : Clama, ne cesses : annuncia populo meo scelera eorum. Ratione etiam concludebatur. Nam apostolus Paulus expressissimè loquitur ad Roman. i. de hujusmodi vitiis, et sicut cuncta alia scripta ipsius necessariò prædicantur, ita et præsens bæc materia, cùm non sit data distinctio inter suas doctrinas, quare videlicet una magis debeat esse prædicabilis quèm altera. Ad hoc est Gregorius in Moralibus ; Sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium in errore relinquit [a].

(I) Cet excellent axiome ne condamne que la mauvaise coutume. ] Voici la pensée d’un commentateur de ces paroles d’Isocrate, Prohibetur hîc omnis αἰσχρολογία καὶ ϐλασϕημία καὶ κακηγογία : quibus nihil est indocto vulgo jucundius aut usitatius, cùm nihil sit turpius et homine indignius.... Huc accersatur D. Pauli præceptum : πᾶσα ἀκαθαρσία ἐν ὑμῖν μήδ᾽ ὀνομαζέσθω. Christum etiam ματαίους λόγους ὑπευθύνους ἐποίησε. Sed nos parùm curamus, proh dolor ! reddendam Deo rationem de verbis. Nec mirum, cùm tam flagitiosa et conscelerata vitæ sit et morum licentia. Væ, væ nobis, nisi maturè resipuerimus [b] !

  1. Goldast., in Prolegom. Petronii, cap. II, pag. m. 32, 33.
  2. Hieronym. Wolfius, Annotat. in Parænesin Isocratis, pag. 132.