Page:Borel - Tresor de recherches, 1655, Archives.djvu/14

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

publica forma est nisi hoc vnum studeamus, vt non intelligamur atque tum præftaret tacere, aut ab in fœlici Charta prurientem abstinere manum, qui enim voces istas priscas & exoletas in quotidianis communibusque sermonibus expromunt, perinde faciunt, ac si qui Velleri Tyrio Murice Ebrio & εύανθεί ferruginem aut centonem lacerum & detritum assumerent tantum abest vt ex eo rectum conciliasse temperamenta colorum ; quin imo purpuram ipsam exoculasse merito censendi sunt. Ita illi orationis Nitorem hac vetustate fuliginis plane infuscanc & quà natiua pulchritudine exurgere debet, hanc quæsitis, fucis & pigmentis iisque temporis vetustate vanesentibus, interpolare, & adulterare non verentur. Atque vt dignissimi rerum æstimatores numquam ferent, minus probabunt istam in aucupandis obsoletis, ad antiquitatis speciem, vel obscuris ad eruditionis ostentationem nimiam & affectatam diligentiam, sic credo nec illi negabunt, multum illam facere ad bonam mentem, & omne punctum ferre in rectum instituenda studiorum ratione. Cum enim præstantissimos illos seruas a quibus hoc quidquid est invita meliore commodi & bonæ frugis fato, tandem concedere necessum est quos immortales esse oporteret, reliquum est, vt quos affari præsentes, & quibuscum colloqui non iicet, horum monumenta quaæ fugacis temporis obliuio delere non potuit rehgiose colamus, sermo autem ipse animi sensa & cogi-