Page:Borel - Tresor de recherches, 1655, Archives.djvu/15

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

tationes plané & liquidè cum exprimat sitvvt sedulam nauare nos oporteat operam in eo inquirendo, & inueniendo qui majoribus nostris fuit vsitatus & familiaris. Nolim tamen iniquissimi rerum æstimatores putent me ita sentire vt velim nostros homines in loquendo cum tenere sermonem, qui vsu ipso (penes quem est arbitrum & Norma loquendi) iampridem exoleuit ; inque dissuetudinem abiit ; minimè, longè mihi alia mens est, alia cogitatio, sed hoc vnum affirmo valere quamplurimum eam αρχαιολογιαν ad informandum animum melioribus illis disciplinis quæ ingenuum & literalem hominem decent ; neque vnquam vlli author fuerim ea esse vtendum in colloquio familiari & consuetudine quam homines habent inter se, sed pari cultu & veneratione qua vetera omnia esse excipiendam, haud absimili ferè ingenio & ratione quâ élégantes illi vasa assabrè facta, quibus prætium facit ipsa rei vetustas, iniquirunt omni cura & sollicitudine, inuenta fouent studiosissimè, id vnum vnicè curantes ne ea habendo depereant ; imô ne vsu ipso intertrituram patiantur vel minimam, reponunt asseruantque inter, τά κειμήλια, recondita, in ostentationem artis, & artificis commendationem. Magnam proinde gratiam tibi debituri antiquarij omnes (Vir Clarissime) ob tam egregiè nauatam operam in eruendis illis monumentis, etiam cum ipsa vetustate certantibus, & primorum hominum ingenio & indole describenda. Magnus me


a ij