Aller au contenu

Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/481

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
xxviii
PROCÉDURE CRIMINELLE

Egidium, reum, sua consciencia remordebat, Deo et ejus sanctis juravit, vovit et promisit quod nunquam de cetero talia horribilia et abhominabilia peccata et nephanda scelera perpetraret seu committeret, et de ipsis amodo perpetrandis penitus abstineret, et quod ob hoc partes Jherosolimitanas peregre proficisceretur et sepulcrum dominicum in propria visitaret ; et quod sic fuit et est verum.

XXXIX. Item, et quod, nichilominus, predictis juramento, voto et promissione non obstantibus, depost predictus Egidius, reus, tanquam canis ad vomitum perseverens, plures infantes masculos et femellas in locis supradictis inhumaniter jugulavit et trucidavit jugularique et trucidari mandavit et fecit, cum ipsisque peccatum sodomie, locis quibus supra, commisit et perfecit, in quo insorduit, contraque naturam luxuriam maledictam, superius enarratam, continuavit et commisit prout supra ; propter quod quidem peccatum luxurie contra naturam, secundum juris disposicionem, fiunt terre motus, fames et pestilencie super terram : invocacionesque et conjuraciones spirituum malignorum fecit et fieri procuravit ; et propterea dictus Egidius, reus, in supradictis criminibus et peccatis lapsus, iterum relapsus fuit et est ; et quod sic fuit et est verum, publicum, notorium et manifestum.

XL. Item, quod de premissis omnibus et singulis fuit et est publica vox et fama.

XLI. Item, quod prenominatus Egidius de Rays, reus, propter promissa infamiam incurrit, et peccatum sodomie commisit, et in heresim et ydolatriam apostasiamque fidei incidit seu relapsus fuit et est ; et quod sic fuit et est verum.

XLII. Item, a dictis duobus annis ultimo preteritis citra, prefatus Egidius de Rays, reus, ausu sacrilego, Dei timore postposito, associatis sibi quibusdem suis complicibus cum armis invasivis, predictam parrochialem ecclesiam sancti Stephani de Mala morte, predicte Nannetensis diocesis, furibunde et tempestive intravit, et manus temere violentas in quendem Johannem Ferron, clericum, dicte Nannetis oriundum, injecit et injici fecit, ipsumque per quendam Lesnanum, marquisium de Seva, lombardum, et alios tunc eidem Egidio, reo, confederatos a dicta ecclesia vi et violenter expelli et extrahi fecit et mandavit, ipsumque Johannem Ferron, clericum, per plures dies et menses, tam in dicto castro sancti Stephani de Mala morte quam castro de Theffauges supradicto captivum detinuit in compedibus et manicis ferreis mancipatum, ligatum et incarceratum, immunitatem ecclesie violendo, prout violavit et illam violari fecit et eciam procuravit, propter que sentenciam excomunicacionis, tam jure quam conciliorum provincialium Turonensis et statutorum sinodalium