Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/482

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
xxix
CONTRE GILLES DE RAIS

Nannetensis ecclesie auctoritate, incurrit ; et quod sic fuit et est verum, publicum, notorium et manifestum.

XLIII. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, pluries et diversis locis, et coram pluribus fide dignis personis, dixit, divulgavit et publicavit crimina supradicta, per ipsum facta et perpetrata, ac ea dogmatizavit, et quod dictis artibus magicis, invocacionibus, divinacionibus et aliis supersticiosis usus fuerat et utebatur ad sui extollenciam honoris, science et potencie habendam ; et quod sic fuit et est verum notorie atque palam.

XLIV. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, peccatum sodomie et contra naturam ac eciam alia scelera, peccata et crimina supradicta in singulis locis supradictis et diverticulis eorumdem fecit, commisit et perpetravit ut supra ; et quod hoc fuit et est verum.

XLV. Item, quod communis hominum opinio, credulitas, assercio vulgi, vera reputacio, commune recordium ac publica vox et fama fuit et est, tam in predictis parrochiis sancte Trinitatis de Machecolio, sancti Stephani de Mala morte, sancti Cirici Radesiarum, dicte Nannetensis diocesis, et aliis parrochiis circumadjacentibus et vicinis, et etiam in parrochia beate Marie Nannetensis, et in majori parte ducatus Britannie, et finitimis in partibus, in quibus de dicto Egidio de Rays, rei, noticia habebatur et habetur, quod dictus Egidius, reus, fuit et erat ac est hereticus, relapsus, sortilegus, sodomita, malignorum spirituum invocator, divinator, innocentium interfector, maleficus, apostata fidei, ydolatra, a fide devius, male senciens de eadem, aruspex et ariolus[1]. Et quod sic fuit et est verum, communiter dictum, habitum, tentum, creditum, presumptum, visum, auditum, reputatum, publicumque, notorium et manifestum.

XLVI. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, supradicta crimina solitus fuit et est facere et perpetrare, prout perpetravit et fecit, super quibus fuit et est publice et notorie diffamatus apud bonos et graves, et de ipsis criminibus et delictis vehementer suspectus in locis supradictis et quolibet eorumdem ; et quod sic fuit et est verum.

XLVII. Que promissa[2] omnia et singula in nostre fidei catholice et sancte matris Ecclesie totiusque boni publici prejudicium, et exemplum perniciosum quamplurimorum, ac predicti Egidii anime periculum, cedere dinoscuntur ; et quod sic fuit et est verum.

XLVIII. Item, quod premissa omnia et singula fuerunt et sunt in locis supradictis adeo notoria et manifesta quod nulla possunt tergi-

  1. Devin.
  2. Premissa.