Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/483

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
xxx
PROCÉDURE CRIMINELLE

versacione celari aut inficiacione negari ; et de hiis omnibus et singulis fuit et est publica vox et fama. Premissaque, vel eorum aliqua, confessus fuit et est dictus Egidius, reus, fore vera.

XLIX. Item, quod, attentis predictis criminibus, excessibus et delictis per dictum Egidium de Rays, reum, ut prefertur, commissis et nequiter perpetratis, idem Egidius sentenciam excommunicacionis, auctoritatibus quibus supra, et alias penas contra tales presumptores, aurispices, ariolos, maleficos, invocatoresque et conjuratores spirituum malignorum, fautoresque, receptatores, credentes et deffensores, magicisque, illicitis et prohibitis artibus utentes promulgatas incurrit, et insuper in heresim incidit, ac relapsus fuit et est, divinamque majestatem, que major est temporali, offendit et crimen lese majestatis divine incurrit, contraque precepta decalogi, ritum quoque et observanciam nostram sancte matris Ecclesie temere venit, erroremque permaximum inter Christi fideles dampnabiliter seminavit, et alias graviter et turpiter in jurisdictione dicti reverendi patris, domini episcopi Nannetensis deliquit ; et quod sic fuit et est verum notorie atque palam.

Conclusio. Quare petit dictus promotor per vos, reverendum patrem, dominum episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium prelibatum dicti inquisitoris heretice pravitatis, et vestrum quemlibet, vestramque diffinitivam sentenciam pronunciari, decerni et declarari prefatum Egidium, reum, hereticam apostasiam perfidie ac horrendam demonum invocationum (sic) commisisse et nequiter perpetrasse et ob hoc excomunicacionis sentenciam et alias jurium penas incurrisse ac, velut hereticum, apostatam, et demonum invocatorem, puniendum fore, punirique et corrigi debere, prout jura volunt et canonice statuunt sanctiones, necnon per vos, reverendum patrem, dominum episcopum Nannetensem vestramque diffinitivam sentenciam pronunciari, decerni et declarari dictum Egidium de Rays, reum, crimen et vicium contra naturam cum pueris et infantibus supradictis, sodomitico more, sacrilegiumque et violacionem immunitatis ecclesiastice commisisse et nequiter perpetrasse, et, ob hoc, eundem Egidium, reum, excomunicacionis sentenciam et alias jurium penas incurrisse, ulteriusque puniendum fore et salubriter corrigendum, punirique et corrigi debere, prout jura volunt et canonice sanctiones, dictoque promotori breve justicie complementum in premissis debite ministrari, vestrum benignum officium in premissis omnibus et singulis humiliter implorando.

Et premissa omnia et singula dat, dicit et facit dictus promotor, omni meliori modo et forma quibus potest et debet, eaque petit per vos ad probandum admitti que offert se legitime probaturum citra