Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/518

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxv
CONTRE GILLES DE RAIS.

et seriatim, deponit quod ipse fuit et est oriundus loci de Monte catino[1], in Valle nebule, prope Pistorium, Lucane diocesis[2], in Ytalia, clericusque, ut asserit, et quod sibi contulit tonsuram clericalem episcopus Aretinus[3], quodque ipse pridem studuit in poesi et geomancia et aliis scienciis sive artibus, utpote alkemia : et quod etatis vigenti trium annorum vel circa, ut credit.

Item, dicit et deponit quod, nunc sunt duo anni vel circa, cum iste Franciscus moraretur Florencie cum episcopo Montisragalis, vulgariter dicto de Mondini[4], ad eundem Franciscum accessit quidam dominus Eustachius Blanchet, presbiter, qui, per medium cujusdam magistri de Montepoliciano[5], cum isto Francisco primo habuit noticiam ; et, postquam idem Eustachius et iste simul per aliqua tempora frequentassent, invicem cibos et pocula sumpsissent ac se invicem alias sociassent, tandem dictus Eustachius peciit a dicto Francisco, inter cetera, si sciret artem alkemie et invocacionem demonum exercere. Cui dictus Franciscus dixit et respondit quod sic : et tunc idem Eustachius petiit ab eodem Francisco si vellet venire in Franciam. Cui dictus Franciscus respondit quod habebat quemdem sibi notum et consanguineum cognominatum de Martellis, commorantem Nannetis, in Britania, et quod libenter accederet ut illum videret. Tunc vero dictus Eustachius dixit eidem Francisco quod, in ipsis partibus Francie, erat quidam magnas, videlicet dominus Radesiorum, qui valde cupiebat habere apud se aliquem virum scientem artes predictas et expertum in illis, et quod, si predictus Franciscus erat in hujusmodi artibus scientificus et expertus velletque ad dictum dominum accedere, quod ipse posset cum eodem domino grandissima commoda reperire. Tunc dictus Franciscus eidem Eustachio annuit accedere cum illo apud dictum dominum Radesiarum, occasione premissorum ; tractuque temporis, iter arripuerant accessuri ad has partes ; isteque secum attulit a dictis partibus Florencie quemdam librum invocacionum et artis alkemie predicte, et demum applicuerunt apud locum de Sancto Florencio Veteri, nullius diocesis[6], in provincia Turonensi[7], ubi, postquam applicuerunt et per aliquos

  1. Monte-catini di Val di Nievole, diocèse de Pescia (Italie).
  2. Pistoie, au bas des Apennins, évêché suffragant de Florence ; Lucques, archevêché.
  3. D’Arezzo, évêché suffragant de Florence, en Toscane.
  4. Sans doute Mondovi, le diocèse de Mondovi (Montis regalis) en Piémont.
  5. Monte-Pulciano, en Toscane.
  6. Saint-Florent-le-Vieil (Maine-et-Loire). Le territoire de Saint-Florent relevait directement de Rome.
  7. On sait que la province ecclésiastique de Tours comprenait la Bretagne.