Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/519

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxvi
PROCÉDURE CRIMINELLE

dies ibidem steterunt, dictas Eustachius ab eodem loco scripsit dicto domino Radesiarum adventum ipsorum ; quo ad ejusdem domini noticiam deducto, ipse dominus confestim misit quosdam Henrietam et Poictou, videlicet Stephanum Corrillaut, familiares suos, cum duobus aliis equitibus, ad querendum istum et Eustachium predictum, qui simul apud Theffauges accesserunt. Post quorum accessum, visis isto et Eustachio, auditoque a dicto Eustachio quod iste erat expertus et scientificus in artibus antedictis, inde multum gavisus est ipse dominus : cum quo siquidem domino, a predicto tempore, iste moram traxit continuam, spacio sexdecim mensium vel circa.

Item, dicit quod, postquam iste Teffaugiis aliquamdiu stetit, ipse habuit noticiam cum quodam britone britonisante, tunc ibidem, videlicet Theffaugiis, Maleacensis diocesis, in domo Gauffiridi Leconte, castellani ejusdem loci, commorante, qui medicabatur occulos uxoris dicti castellani, quibus ipsa infirmitatem paciebatur ; penes quem iste reperit quendem librum incausto nigro, partim in papiro et partim in pargameno, descriptum et rubricatum rubro ; qui quidem liber continebat in se invocaciones demonum et plura alia tangencia medicinam, astrologiam et plures alias res : quos quidem libros iste ostendit postmodum prefato Egidio. Post quorum ostensionem et eorum inspectionem, ipse Egidius dixit quod ipsi probarent sive experirentur illos libros et presertim dictarum invocacionum (sic). Pro quo faciendo, prefatus dominus Egidius et iste tractu temporis, quadam nocte, post cenam, habentes lumen in flambello cere et alius una cum libro pretacto, quem iste secum attulerat, ut prefertur, fecerunt plures circulos cum caratheribus et signis, ad modum armorum cum cuspide ensis, super terram, videlicet in platea cujusdem magne aule inferioris castri dicti loci de Theffauges, ad quorum circulorum composicionem et confectionem interfuerunt Egidius de Sillé, prefatus Henriet et Poictou, videlicet Stephanus Corrillaut, ac dominus Eustachius Blanchet. Post quorum circulorum et caratherum confectionem et ignium accensum, omnes prenominati, preter dictum dominum Egidium de Rays et istum, a dicta aula, de mandato ipsius domini Egidii, recesserunt, inter quos circulos ipse Egidius et iste existebant habentes in medio circulorum predictorum et in quodam angulo prope parietem, in quo siquidem pariete iste confecit alium caratherem carbonibus accensis in poto terreo : super quos siquidem carbones miserunt pulveres magnetis, vulgariter « d’aymant », incensum, mirram et alloes, ex quibus fumus odoriferus procedebat. Et ibidem fuerunt, aliquando stando, aliquando sedendo, et aliqu[ando] flexis genibus pro adorando et sacrificia faciendo dictis demonibus, quasi per spacium duarum horarum, invocando et cum intencione