Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/526

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxiii
CONTRE GILLES DE RAIS.

2.
17 octobre 1440.
Déposition d’Eustache Blanchet, prêtre, compagnon de Gilles de Rais.

Dominus Eustachius Blanchet, presbiter, oriundus de parrochia sancti Eligii de Monte Albano[1], Macloviensis diocesis, etatis quadraginta annorum vel circa, ut credit, testis, ut supra, productus, receptus et juratus perhibere testimonium veritati in hujusmodi negocio, atque, ut supra, ad cautelam absolutus quoad actum deponen[di] in hujusmodi causa, examinatus vero die decima septima dicti mensis octobris, anno, indicione et pontifficatu ac constante concilio generali predicto, inquisitus super contentis in omnibus prescriptis articulis et toto hujusmodi negocio, dicit et attestatur quod, die festi Ascensionis Domini penultime preteriti, iste testis accessit moraturus cum prefato Egidio de Rays, reo, ad rogatum et requestam ejusdem rei, ut infra, et quod, nunc sunt fere duo anni preteriti, cum iste testis existeret Florencie videretque Franciscum, testem precedentem, frequentantem cum quibusdem Nicolas de Medicis, Florentino, et quodem Francisco, Catellanensis[2] diocesis, qui se intromictebant, ut asserebatur, de arte alkemie, isteque cepisset habere noticiam cum eodem teste immediate precedente, ipse testis immediatus, qui scivit hunc fore oriundum de partibus gallicanis, dixit ad eundem testem quod libenter accederet has partes gallicanas et quod in partibus Britanie, videlicet Nannetis, habebat quemdem consanguineum, de Martellis nuncupatum, et quod libenter ipsas partes Nanneticas accederet idem testis immediatus ut ipsum consanguineum suum videret. Ad quem iste testis respondit quod, si ibidem idem testis immediatus accedere vellet, quod ipsum iste associaret. Subjunxit etiam idem testis immediatus quod, si essent aliqui in partibus francigenis qui se vellent intromittere de arte alkemie, quod ipse testis immediatus infra tres menses redderet ipsos ditatos. Ad quem iste testis dixit quod reperiret in partibus istis gentes que ipsum ad hoc reciperent. Tunc ipse Franciscus et iste testis, inter ipsos primitus habita super premissis deliberacione, arripuerunt iter, has partes accessuri : qui a partibus Florentinis usque Sanctum Florencium Veterem, nullius diocesis, in

  1. Montauban-de-Bretagne (Ille-et-Vilaine).
  2. Il faut sans doute lire Castellanensis, Castellane (Basses-Alpes) ?