Aller au contenu

Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/527

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxiv
PROCÉDURE CRIMINELLE

provincia Turonensi, simul accesserunt, ubi iste quendam qui dicebat accedere velle erga predictum reum reperit, per quem iste testis prefato Egidio, videlicet reo, cum quo iste testis perantea noticiam habuerat et sciebat ipsum delectari in arte alkemie predicta, rescripsit quod prefatus testis immediatus accesserat de parte Florencie, qui sciebat bene se intromittere de arte alkemie, quia iste testis alias audiverat quod ipse reus solitus erat se intromittere de arte alkemie predicta. Quo ad noticiam ejusdem Egidii deducto, ipse Egidius quosdem, Poictou cognominatum, videlicet Stephanum Corrillaut, et Henrietum Griart ac duos alios, erga istum et Franciscum destinavit, ut iste et Franciscus prelibatus prefatum Egidium, tunc assistentem apud Thiffauges, Maleacensis diocesis, adirent. Unde, videlicet de Sancto Florencio, iste et Franciscus predictus ipsum reum adierunt, et ibidem iste testis commoratus fuit, videlicet in castro dicti loci, ab illa die festi Ascensionis Domini usque festum Omnium Sanctorum proxime inde sequens, nunc vero ultime preteritum, ipsi Francisco, quodam Johanne Parvi, aurifabro de Parisius, et quadam vetula, Perrota nomine, que nunc commoratur prope ecclesiam sancti Nicolai de Thiffaugiis, simul in eadem camera tunc commorantibus. Quo durante tempore, ipse Franciscus et Egidius de Rays, reus, cum aurifabro predicto laborarunt cothidie in arte alkemie ; unica autem vice testis iste vidit experimentum.

Item, attestatur quod, durante tempore pretacto, aliquociens predictam cameram accedebat idem Egidius, reus, aliquociens hora serotina, aliquando de die, et aliquociens in galli cantu ; post cujus accessum iste testis et Perrota predictam cameram exibant et dimittebant predictum Egidium, reum, et Franciscum solos ; super quo faciendo iste et Perrota sic facere fuerunt per eumdem reum introducti, et dicit quod, cum altera dierum ipse Egidius illic accessisset, iste testis vidit quod ipse Egidius et Franciscus intrarent quandam sallam bassam, constitutam immediate prope dictam cameram, in qua iste testis et ceteri supradicti soliti erant pernoctare ; ubi ipsi Egidius, reus, et Franciscus aliquamdiu steterunt, et tunc audivit iste testis quod dictus Franciscus, inter cetera verba, sub media voce proferebat illud verbum : « Sathan, veni vel venite ; » et credit iste testis quod subjunxit idem Franciscus : « In adjutorium nostrum ; » veraciter autem nescit iste testis ; et plura alia verba tunc protulit idem Franciscus [que] iste testis clare tunc intelligere non valuit, nec ea tunc recitare sciret : ubi steterunt ipsi Egidius, reus, et Franciscus quasi per dimidiam horam, habentes candelam igne accensam. Quo tempore durante, et paulo post prolacionem dictorum verborum supervenit atque sufflavit impetuosus turbo venti frigidi, qui per-