Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/528

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxv
CONTRE GILLES DE RAIS.

transit castrum predictum, ex quo iste testis multipliciter perterritus extitit ; nichil autem aliud audivit iste testis, ut asserit. Quibus per eundem testem consideratis, ymaginatus fuit iste testis quod prefati Egidius, reus, et Franciscus demones invocabant : propter quod iste testis, ut asserit, modum comperit habendi debatum cum quodam Robino, altero famulorum dicti Egidii, ut honestius iste testis a domo dicti Egidii, rei, recederet ; unde iste testis recessit, et accessit moraturus penes quendem Bouchardum Menart, hospitem publicum, commorantem apud Mortaigne[1] in Pictavia, ubi iste testis hospitatus fuit per spacium septem ebdomadarum vel circa ; quo pendente tempore, ipse Egidius, reus, huic testi rescripsit pluries quatinus accederet visurus ipsum Egidium, et quod factum ipsius Egidii et dicti Francisci bene se habebat : qui testis nichilominus ipsum Egidium accedere recusavit. Et, interim, penes dictum Bouschardum accessit quidem Johannes Mercerii, castellanus de Rocha super Oyon, Lucionencis diocesis[2], ibidem hospitaturus : cum quo iste testis petiit de novis parcium Nannetensium et de Clicio. Ad quem ipse Mercerii respondit quod fama erat publica in partibus Nannetensibus ac de Clicio predicto et alibi quod prefatus Egidius, reus, occidebat et occidi seu interfici faciebat infantes in habundancia maxima, et quod ex sanguine talium infancium prefatus Egidius de Rays, reus, conscribebat manu propria unum librum, et quod, libro sic conpleto, ipse reus caperet omnia fortalicia que ipsum Egidium aggredi contingeret, et quod eciam, ipso libro sic descripto, nomo posset eidem reo in aliquibus nocere. In crastinum vero ibidem supervenit idem aurifaber, videlicet Johannes Parvi, qui huic testi indixit quod prefati Egidius et Franciscus istum multipliciter desiderabant videre et eidem testi mandabant quatinus ipsos accederet. Ad quem iste testis respondit quod ipse eosdem nullatenus accederet, obstante fama predicta. Et rogavit iste testis predictum aurifabrum quatinus diceret prefatis Egidio et Francisco quatinus desisterent a premissis, si ita esset, et quod non bene erat talia perpetrare facinora, et quod fama publica contra eos vigebat super premissis. Quod ipse aurifaber eisdem retulit, ut credit iste testis ; unde dictus Egidius, valde indignatus contra predictum aurifabrum, ipsum aurifabrum fecit carceribus mancipari, videlicet in castro Sancti Stephani de Malamorte, ubi stetit idem aurifaber per longum tempus. Deinde vero idem Egidius apud Moritaniam, ubi iste testis tunc, ut supra, residebat, misit predictum Stephanum Corrillaut, alias Poictou, Egidium de Sillé

  1. Mortagne-sur-Sèvre, en bas Poitou (Vendée).
  2. La Roche-sur-Yon, au diocèse de Luçon (Vendée).