Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/535

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxxii
PROCÉDURE CRIMINELLE

Interrogatus si sciverit iste testis vel dici audiverit causam verberacionis predicte, respondet se dici audivisse a dicto Francisco quod hoc fuit ex eo quia, dum ipse Franciscus alias locutus fuisset huic testi super invocacione malignorum spirituum, quam faciebat idem Franciscus, ut dicebat, iste testis dixerat quod dicti maligni spiritus erant villani, et quod nullam potestatem habebant ; ex quo ipsi maligni spiritus, indignati erga dictum Franciscum, etiam pro eo quod dictus Franciscus huic testi sua reserebat secreta, ipsum Franciscum verberarunt, ut dicebat. A quo quidem Francisco dici audivit etiam presens testis quod dicti spiritus maligni erant ex nobiliori materia procreati quam beata Virgo Maria.

Et hec est ejus deposicio.

Et fuit sibi injunctum in forma etc.


3.
Même jour.
Déposition d’Étienne Corillaut, dit Poitou, complice de Gilles de Rais.

Stephanus Corrillaut, alias Poictou, de Pousauges, Lucionensis diocesis, ut asserit, oriundus, etatis vero viginti duorum annorum vel circa, ut credit, testis pridem in hujusmodi causa productus, juratus, receptus et ad cautelam absolutus, ac die, anno, indicione, pontificatu et constante concilio supradictis, super omnibus contentis in preinsertis articulis inquisitus et examinatus, seriatim deposuit et dixit quod, postquam Renatus de Rays, dominus de la Suze, frater germanus dicti Egidii de Rays, rei, cepit fortalicium de Champtocé, Andegavensis diocesis, quod, ante capcionem hujusmodi, tenebat dictus Egidius de Rays, reus, et deinde, post hujusmodi capcionem, accessit idem Renatus, dominus de Suza, apud Machecolium, Nannetensis diocesis, ut fortalicium seu castrum ejusdem loci similiter caperet, prout cepit, nunc sunt duo anni elapsi. Tune testis iste, post captionem dicti fortalicii de Machecolio, dici audivit a domino Karolo du Leone, milite, qui erat cum predicto domino de Suza in ipso fortalicio de Machecolio, quod reperta fuerunt corpora seu ossa duorum puerorum in yma seu bassa parte cujusdem turris ejusdem fortalicii seu castri. Et peciit dictus dominus Karolus ab hoc teste si sciebat idem testis aliquid super hoc : qui sibi dixit quod non, prout re vera nichil tunc inde sciebat, ut asserit, quum dictus Egidius de Rays nondum sibi aliquid ostenderat de secretis suis, respectu captionis,