Aller au contenu

Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/540

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxxvii
CONTRE GILLES DE RAIS.

quindecim annorum vel circa, et hoc penes quemdem cognominatum Rodigo, ipsumque puerum inde duxerunt ad dictum Egidium, reum, qui tunc erat hospitatus penes cordigeros ejusdem loci[1], ubi dictus Egidius luxuriam, execrabili more predicto, cum eodem puero exercuit et commisit ; quo peracto, iste testis et dictus Henrietus puerum ipsum, de mandato dicti Egidii, rei, jugularunt ac eum apud fortalicium seu castrum de Machecolio deportarunt et in dicta Egidii, rei, camera combusserunt.

Item, deposuit et dixit quod quidam Nannetis commorans, Petrus Jacqueti nomine, Nannetis oriundus, Princzay communiter appellatus, a duobus annis cum dimidio citra, ut huic testi videtur vel circa, qui habebat quemdam mangonem bene decentem commorantem cum ipso, etatis quatuordecim annorum vel circa, illum dedit dicto Egidio, reo, ut esset ejus camerarius et servitor, loco huyus testis, qui tunc proposuerat recedere, sicut dixit, et pluries petierat licenciam ab eodem ; dictus vero Egidius, reus, puerum antedictum usui suo nephando luxuriose applicuit, more aliorum de quibus predictum est, et deinde ipsum manu sua propria interfecit.

Item, deposuit et dixit quod quidam Andreas Buchet, qui pridem de dicti Egidii de Rays et successive de domini ducis capellis extitit, transmisit, per quendam famulum nuncupatum Raouletum, predicto Egidio de Rays, a partibus Venetensibus, quendam filium, etatis novem annorum vel circa, usque ad dictum locum de Machecolio, ubi dictus Egidius, reus, illum recepit, et erat dictus filius in habitu mangonis ; ob hocque dedit idem Egidius, reus, dicto Buchet unum equum quem sibi tradidit Petrus Heaume sub extimacione sexaginta regalium auri. Quo filio per dictum Egidium, reum, habito et recepto, ipse Egidius, reus, dictam suam nephandissimam luxuriam exercuit cum eodem ; et deinde occisus est idem filius, ut ceteri supradicti.

Item, deposuit et dixit quod, ipso teste presente et audiente, dictus Egidius de Rays alias se jactavit quod ipse magis delectabatur occidendo et jugulando ac jugulari et occidi faciendo dictos pueros et puellas, ac videndo ipsos languere et mori, capitaque et alia membra ipsorum ab invicem separari, ac in aspectu sanguinis eorumdem, quam luxuriando cum ipsis.

Item, deposuit et dixit quod, quando dictus Egidius de Rays reperiebat seu videbat aliquos duos pueros vel puellas, fratres aut sorores, seu alias insimul existentes vel se associantes, [quod] sibi non complaceret, nisi tantum in uno ipsorum, nec vellet cum reliquo luxuriari seu libidinem exercere ; nichilominus, ad finem ne is, in

  1. Cordeliers de Bourgneuf, fondés par Gérard de Machecoul.