Aller au contenu

Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/539

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxxvi
PROCÉDURE CRIMINELLE

Interrogatus de locis, respondet ut supra, videlicet quod aliquando Machecolii, et hoc pro majore parte, aliquando Theffauges et alias, ut premissum est.

Item, deposuit et dixit quod major pars seu major numerus dictorum puerorum et puellarum, quos et quas dictus Egidius de Rays, tempore hujus testis in ejus servicio seu obsequio existentis, habuit, quibus luxuriose abusus fuit et qui jugulati fuerunt, capta seu captus fuit ex pauperibus ad elemosinam accedentibus tam penes dictum Egidium quam alias : et quod dictus Egidius aliquando ipsos eligebat secundum suam complacenciam, et aliquando ipsos eligi faciebat per dictos de Sillé, Henrietum et hunc testem, cauteque ad dicti Egidii, rei, cameram ducebantur.

Item, ad aliqua specialia descendendo, deposuit et dixit quod quedam Katherina, uxor cujusdem pictoris cognominati Tierri, qui tunc morabatur Nannetis, tradidit dicto Henrieto, ut dici audivit iste testis ab eodem Henrieto, quemdam ipsius Katerine fratrem, ducendum apud dictum Egidium de Rays, ut esset de sua capella, seu saltim sub illa spe : quem dictus Henrietus ad ipsum Egidium, reum, duxit et eum sibi tradidit ac livravit apud dictum locum de Machecolio. Dictus vero Egidius, reus, puerum antedictum infra brevissimum tempus carnaliter et libidinose polluit, ac subsequenter eum manu propria interemit.

Interrogatus qualiter hoc scit, respondet quia presens interfuit et ista fieri vidit.

Item, deposuit presens testis quod, de mandato dicti Egidii de Rays, eoque hoc ratum et gratum habente, ipsemet testis adduxit de Rocha Bernardi[1], Nannetensis diocesis, quendam puerum pulcrum usque apud dictum locum de Machecolio, ubi tradidit illum eidem Egidio, reo, qui cum ipso puero dictum nephandissimum luxurie crimen, ut supradictum est, commisit, ac tandem fuit dictus puer jugulatus ut ceteri supradicti.

Item, deposuit et dixit quod dictus Egidius de Rays habuit quendam puerum, qui fuit et erat mango magistri Francisci Prelati, eratque eciam valde pulcher, quo dictus Egidius, reus, luxuriose abusus fuit et eum postmodum interfecit seu interfici fecit, more superius declarato.

Item, deposuit et dixit quod ipsemet testis et dictus Henrietus, a festo Penthecostes Domini ultime preterito citra, simul ceperunt apud Burgum novum in parrochia sancti Sirici, Nannetensis diocesis, quemdam puerum seu adolescentem valde pulcrum, etatis

  1. La Roche-Bernard (Morbihan).