Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/543

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
xc
PROCÉDURE CRIMINELLE

faces, candelas, ignem et alias res, de quibus nunc aliter non recolit, quas dicti Egidius, reus, et Franciscus posuerunt in quadam parte dicti circuli, et fuit ignis magnus accensus in dicto poto, ubi erat copia dictorum carbonum. Deinde siquidem fecit dictus Franciscus alia signa seu caratheres, similiter ad modum armorum, contra murum seu in muro dicte aule, ad angulum porte ipsius, et alium ignem accendit prope signa seu caratheres ultimo dicta. Postmodum vero aperiri jussit, et fecit dictus magister Franciscus quatuor fenestras dicte aule, ad modum seu in modum crocis, et, hiis actis, dictus Egidius de Rays jussit huic testi ac dictis domino Eustachio et Henrieto ut recederent ab aula predicta, et ad cameram ipsius Egidii, rei, accederent, ac eum illic, videlicet ad cameram predictam, expectarent et ipsam cameram custodirent, inhibendo eisdem ne quis ipsorum accederet seu appropinquaret visurus vel auditurus quid in aula predicta ulterius per ipsos Egidium de Rays et magistrum Franciscum eo tunc ageretur, et ne ipsi cuiquam revelarent aliquid de premissis. Qui presens testis, dominus Eustachius et Henrietus tunc, de mandato dicti Egidii, rei, abierunt, et ad predictam cameram accesserunt, prefatis Egidio, reo, et Francisco dimissi ac remanentibus solis in aula sepedicta. Quid vero per dictos Egidium, reum, et Franciscum postea fuit actum in aula predicta, dixit se nescire : sed dici audivit, ex post, a dictis domino Eustachio et Henrieto quod ipsi audiverant dictum magistrum Franciscum alta voce loquentem, sed quid diceret nesciebant, et, successu temporis, etiam audiverunt, ut dicebant, strepitum quemdem, quasi unius animalis supra domum cum quatuor pedibus gradientis, et, quod eis visum extitit, dictum animal accessisse versus lucanar picernarie[1] dicti castri, prope locum ubi tunc erant Egidius, reus, et Franciscus. De quibus premissis iste testis nichil audivit, quum ut asseruit, pre tedio, postquam accessit dictam cameram, dormivit.

Interrogatus de tempore et de hora, respondet quod hoc fuit tempore estivali, hora nocturna, nunc est annus effluxus ; alias non recolit, nisi quod premissa incepta fuerunt fieri ante mediam noctem plusquam per unam horam, eratque una hora post mediam noctem vel circa quum dictus Egidius, reus, et Franciscus ad cameram ipsius Egidii, rei, accesserunt.

Item, dixit et deposuit iste testis quod, in crastinum diem post premissa, de sero, et hora satis tarda, iste testis, de mandato dicti Egidii, rei, compulsus eo quod sibi contradicere non audebat nec

  1. Ducange, reproduisant ce passage, traduit ainsi ces mots : Le soupirail de la cave.