Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/544

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
xci
CONTRE GILLES DE RAIS.

recusare mandata ipsius adimplere, et quia etiam dictus magister Franciscus ipsum testem assecuravit ac bona fide sibi promisit quod ipse testis nullum incurreret periculum nec aliquod detrimentum vel lesionem suo corpori pateretur, exivit una cum dicto magistro Francisco dictum fortalicium de Theffaugiis, simulque accesserunt, ipsi duo, ad quoddam parvum pratum, distans a dicto loco de Thiffaugiis quasi per quartam partem unius leuce vulgariter, et hoc versus partes Montisacuti, Lucionensis diocesis ; timebat enim iste testis illuc adire cum dicto magistro Francisco, eo quod sciebat ipsum debere demonem invocare, et ideo, quantum potuit, recusavit incedere cum eodem, nec incessisset, nisi dictus Egidius, reus, sibi hoc inspirasset, et nisi dictus Franciscus eum assecurasset, ut prefertur. Secumque portarunt dictus Franciscus et iste ignem, carbonem, thus seu incensum, unum cereum seu flambellum, lapidem adamantis seu magnetis, et librum invocaciones demonum continentem, quem portabat dictus magister Franciscus. Quibus ad dictum pratum accedentibus et existentibus in eodem, dictus magister Franciscus fecit in ipso prato, cum quodam cutello, unum circulum seu modum vel figuram aut unius circuli signum cum crucibus et caratheribus in terra, sicut prius fecerat in aula supradicta. Et, accenso igne, tam in cereo seu flambello quam etiam in carbonibus antedictis, predictus Franciscus prohibuit huic testi ne faceret signum crucis, sibique precepit ut cum eo dictum circulum introiret, et introivit quilibet ipsorum circulum antedictum. Quibus existentibus in eodem, dictus magister Franciscus invocaciones suas fecit, nescit iste testis quas, nec quid dixit eas faciendo, quoniam nichil inde, ut asserit, intellexit, preter illud vocabulum : Barron, quamvis ipse Franciscus satis alte loqueretur ; verumptamen dixit et asseruit iste testis quod, contra predictam prohibicionem dicti Francisci, ipse secrete fecit signum crucis, quod non percepit dictus Franciscus.

Interrogatus si quid ad dictam invocacionem evenit, et si dictus Franciscus aliquod responsum tunc habuit vel recepit, respondet quod non, saltim quod iste viderit vel audierit.

Item, dixit et deposuit quod, hiis actis, ipsi ambo, videlicet iste testis et Franciscus, reversi fuerunt Theffaugias, non tamen introierunt fortalicium usque mane, quia clausum erat ; sed hospitati fuerunt penes quemdam in villa, ubi dictus dominus Eustachius illos expectabat et fecerat ignem fieri ac lectum parari pro se et ipsis. Preterea, dixit iste quod, eo et dicto Francisco adhuc in dicto circulo existentibus, supervenit pluvia, ipsisque recedentibus fuit dicta pluvia invalescens, cum vento eciam valido et obscuritate maxima, ita quod ipsi cum difficultate magna potuerunt reverti.