Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/100

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

BAJOCENSIUM CIVITATE *or

Quaelibet esse ptilat, nec amara rorando refutat. Anxietate gravi qu* profero verrn. probavi ; Nunc tentans escas non antè quidem mihi vescas. Pandere «ûr nolim quia me dolor urgeat olim ? Non mihi res gestas ut agam, modo cogit egestas ; Cum video flentes, quia déficit esca, clientes, Meque relinquentes inopem, panemque sequentes, Solus in aede sedens, et fletu lumina laedens, Multa diù volvo ; tandem jejunia solvo. 210. A solito purus vitio, jam non Epicurus, Escarum ve reus luxu, sed Pythagorseus, Infundens ollae laticem quiddam paro molle. Namque manu parcâ, qu* custoditur in arca, Mixta farina sali sociatur aquae fluviali : Haec calefacta parùm vice sorbeo deliciarum. In serie cleri non debeo vilis haberi, Si inanibus tollam fumantem pultibus ollam, Quam cautè fundo cumulam (a) in vase profundo, Ut nihil effusum vitare gulae queat usum : t 220. Ad quam mulcendam, rahiemque farnis removendam, Escas nulla ferunt cochlearia (nam pericrunt i. Fastus et ut desit, quem res mea perdita laesit, Ore traho totum, sorbens escam quasi potum. , Donec se purget, quà sarcina tain gravis urget, Pace caret venter ; pugnat is indesinenter Indignans multum. Movet hunc natura tumultum, Seque reclamat ali, mirata bitumine tali, Quo fit nemo satur, quamvis illo repleatur, Netrquaerit vinum vacuans hac fiece catinum. 230. Hic cibus est

Quo quisquis turget, sitis hunc nullatenus urget. Est itaque nudo vehemens mihi sollicitudo, Dedecorisque genus patior grave, vestis egemus : Mequè pudore premo, latitans à sole supremo, Donec lege poli succedant sidera soli. Anxius exspecto tenebras ; ut noctua, tecto , Non egressurus nisi noctu ; quippe daturus ^ C Materiam risùs, turpi cum tegmine visus, j Et quia me digito monstrat plebs improba, vito 240. Plebis conspectus, nimiùmque movet mihi pectus, Quôd, me quando vident, lacrymas quibus affluo rident ; Nec mea solari dignantur vulnera cari, Multotiens gratum quibus exhibui famulatum. Quàm pravam gentem ! cùm me cernunt venientem, Mox vertunt dorsum, Uectuntque gradus aliorsum. Si censu plenas milii scirent esse crumenas, Me venerarentur, gressusque meos sequerentur ; Non me, sed censum. Merito genus hoc reprehensum ; v Spem sibi de vanis trahit, extollitque profanis 250. Divitiis plenum, nec amat nec honorat egenum ; Spernit egestatem, nec honorificat probitatem. Si decus immensum vis, grandem collige censum • Res tua dum stabit, te mobile vulgus amabit ; Fias mendicus, tibi non remanebit amicus. Qui mihi cognati fuerant, mutatio fati, Qu* censum I*sit, facit ut cognatio desii . Et quia nil carum sine massa deliciarum," (a) Politu ramalium.