Aller au contenu

Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/101

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

VERSUS SERLONIS DE CAPTA

Anxius ipse nimis penetralibus uror in imis, Curâ succensus qu& restituam mibi census 360. Elapsse sortis, rapuit quam dextera fortis. Ut locuples fiam non exercebo sophiam ; Hac mercede labor nihil, hac nil arte lucrabor. Plato subtilis foret hoc in tempore vilis ; De nullis donis gauderet musa Maronis ; Sors tenuis rerum graviter cruciaret Homerum ; De nulla certus mercede, poéta disertus In nostris oris est expers omnis honoris : Subtilis chartæ nil blàndâ proficit arte, Nec quemquam tangit, quod lingua poetica pangit. 270. Vade, poeta, foras ; nostri fuge cardinis oras. [Laudans] primates, non amplius, inclyte vates, Per modulos dulces, asini quam pectora, mulces. O armis ignavi (a) proceres, hebetes et avari ! Dissimiles plané tibi sunt, pater Octaviane. Nil illis gratum profert facundia vatum, Qui grandem quaestum nomenque merentur atomum (b). Vi nimiùm durâ defensurus mea jura, Cuncta que rapturus vicinorum bona, durus 280. Efficeret miles, quia nos considero viles, Mortis respectus nisi terreret mihi pectus. Quânam cati teli fugerem tot bellica tela ! Quoque modo censes possem vitare tot enses ! Mentiri nolo ; bellorum nomine solo Deficerem victus, metuens, ut convenit, ictus. Nunquàm bella geram, nec præsidium mihi quaeram Per gladii motum ; malo dimittere totum. Quôd si mercator fierem, lapsae reparator Esse rei possem, sed non nisi fallere nossem. 290. Qui vult immensum cumulare citô sibi censum, Præfèrt jure forum doctrinis philosophorum. Marjo ibi quaestus, quamvis ita non sit honestus ; Nam mercaturae non volvitur actio pure ; Mercator jurat falsô, dum fallere curat, Adquiritque fidem verbis fallacibus idem : Nil peccare putat quotiens venalia mutat : Ad lucrum tendit, si pluris singula vendit. Non lia beo votum fallendi, nec mihi notum Hoc genus est artis, non haec lucra præfero chartis. 300. Agriculturae tractantur munia jure ; Sed labor hic durus, pigro mihi non placiturus, Araque molesta nimis rebus non ditat opimis. Si mendicarem, quid tunc ? probrum tolerarem, Et mihi fortassis pretium nemo daret assis, Gratis adulari, sine fructu millia fari, Nec ratio, nec honor ; si quando talia conor, Ore verecundo malè verba rogantia fundo : Me nimis obtusum talem credatis ad usum. Non importunus quotiens mihi postulat usus, 310. Personant blando si quam sermone nefando Demulcere paro (fieri quod credite rarô), Mox vultu mutor, sed nec sermonibus utor Oris melliti, vel rhetoris arte politi. Sunt deceptores hominum, qui vertere mores, («1 MtUks ifiuri. j .

h JKmIim«ùm IkM .’ tcrihcndum profecti crml hoaw.