Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/156

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

-• X’wi

- *** !’ë'_dÆkT~ ’

HiswmuALWœresiDK.

A aliqcuratolùm proaeoqtnras. Cùm •utempàuliAnn bngè OMtctab exeratn, exeunt** adversarii auto et armati, unum de oostria volebant discindere mangoœUis. An> dieos autem Coma ckmorem eïercitûs, coocitus redien*, vemenaqae ad iQoa qui macfaiittin diacindebant, eos in cmttevua soutn aoiosmtrare compulit, vellent aoleot ; insecutus que eos viriliter, non suie proprio vit» dispendio diutii» effugavit. O audaria prindipis ! ô virtus virilis ! >

Post discessum igitur awpradictorum nobilium, episcoporum videlicet et Comitum, videns Comes noster remansisse se quasi solum et pene penitus desolatum, in multa anxietate et perturbatione positus, quid ageret nesciebat. Nullo modo enim volebat ab obsidione recedere, nec ibi poterat amplius remanere ; multos quippe et armatos habebat adversarios, adjutores paucos et ex parte maxima inimicos^ : sicut enim praediximus, totum robur exercitus recesserat cum episcopis B et Comitibus supradictis. Erat praeterea csistrum Ter marum adhuc Fortissimum, nec credebatur quôd nisi per multos et fortissimos capi posset. Hyems insuper imminebat, quae in locis illis asperrima esse solet ; in montanis quippe situm erat, sicut jam diximus, castrum Termarum, ideôque, propter pluviarum inundationem, ventorum turbinem, nivium abundantiam, ultra modum frigidus et quasi inhabitabilis ; erat locus. Dum in hac tribulatione et angustia esset Comes, et quod eligeret ignoraret, ecce quâdam die supervenerunt à Lotharingia pedites peregrini, de quorum adventu exhilaratus Comes, obsidionem suam drmavit contra Termas, ct, mediante industria venerabilis archidiaconiGuillelmi, resumpserunt vires nostri, cœperuntque circa ea quas ad obsidionem spectabant strenue laborare ; sta tini machinas quæ antea pariim profecerant, propius ad muros castri transferentes, laborabant in ipsis continue, murosque castri non modicum debilitabat, miroque C modo, incomprehensibili Dei judicio, contingebat res mirabilis, quôd machiiue, dum ssepedicti nobiles erant in exercitu, pariim aut nihil profecerant ; post eorum discessum ita rectè jaciebant, ac si à Domino singuli lapides dirigerentur, et vere sic erat : à Domino quippe liebat istud, eratque mirabile in oculis gentis nostrae.Cùm igitur nostri diutius laborassent in machinis, murosque et turrim ca«t :i ex magna parte débilitassent, quâdam die, in festo S. Cæciliæ, fecit Comes parari artificiose viant quamdam et cledis cooperiri, per quam suffossores ad murum accedere et ipsum suffodere possent. Cum igitur Comes in praeparanda via illa totâ die laborasset et jejunasset, imminente nocte, in vigilia S. Clementis videlicet, ad suum rediit tentorium ; illi autem qui erant in castro, divinâ disponente clementia, et opitulante Clemente, versi in terrorem et penitus desperantes, statim exeuntes de castro, fugam arripere attentaverunt : quod illi de exercitu cognoscentes, sU-D tim clamore facto, coeperunt discurrere ut comprehenderent fugientes. Quid amplius immoremur ? quidam capti sunt vivi, plures etiam interfecti. Peregrinus autem quidam Carnotensis pauper et ignobilis, dum discurreret cum aliis, et fugientes sequeretur hostes, divino ordinante judicio, Raimuridum dominum castri, qui in quodam loco se absconderat, apprehendit et apprehensum nostro Comiti præsentavit : quem Comes, quasi ainplum munus suscipiens, non quidem eum occidit ; sed in fundo turris Carcassonensis retrudi fecit, ubi per plures annos dignas pro meritis poenas et miserias sustinuit.

Contigit autem quiddam, in obsidione Termarum , quod praetermittere non debemus. Die quodam Comes noster, machinam quamdam parvam, quæ lingua vu’ iri catus dicitur, faciebat duci ad suffodiendum castri murum : Dum igitur Comes esset prope machinam illam et loqueretur cum quodam milite, brachiumque E suum super collum illius causâ familiaritatis teneret, ecce lapis ingens jactatus à mangonello adversariorum, cum maximo impetu veniens ab alto, percussit in capite militem praenotatum ; mirâque Dei opérante virtute, Comes, qui militem illum quasi amplexatus erat, illaesus permansit • miles autem, ictum mortis suscipiens, exspiravit. Aliâ etiam die dominica, erat Comes in papilione suo, missamque audiebat Contigit autem Dei, providente clementiâ, dum staret erectus Comes et audiret missam, quôd serviens quidam, Deo disponente, retro ipsum prope dorsum ipsius staret, et ecce sagitta per balistam ab adversariis emissa servientem illum percussit et occidit : quod divinâ pietate dispositum nullus debet ambigere, ut ridelicet,xlum serviens ille, stans retro Comitem, ictum sagittae susciperet, pius Deus ecclesiae suae sanctae athletam suum strenuissimum conservaret. neta inaUq

v

fit recedj

tibus incol

castrum pr|

exspectationi

ingreditur.

/