Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Causa quo perfectior est, eo perfectiorem reddit effectum.
- Ut causa causet, debet esse actu (scilicet : debet actu existere).
- Quævis causa agens in acta (scilicet : in actuali influxu), est cum suo effectu in actu (intellige : sive momentanee, sive successive ; prout nempe emanat effectus).
- Causa, quo ad esse necessarium ad causandum, non potest dependere a suo effectu (intellige de dependentia antecedente ; qua effectus, ut sic, est saltem natura posterior).
- Quævis perfectio quæ relucet in effectu, debet præcontineri (scilicet : vel formaliter, vel eminenter) in causa.
- Causa est prior suo effectu (intellige de causa efficiente, aut materiali, vel formali ; non autem de finali, quæ non est necessario prior nisi intentione).
- Nulla causa potest causari a suo causato.
- Quod est imperfectius alio, non potest esse causa illius (intellige de causa adæquata et principali, quia causa instrumentalis est fere semper ignobilior suo effectu).
- Quod est causa ceterorum, est magis tale (scilicet : vel formaliter, vel eminenter).
- Nulla causa potest effectui communicare perfectionem quam non habet in se (intellige : quam non habeat saltem virtualiter, ut comprehendatur etiam causa æquivoca ; vel actu eminenter).