Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Inter causam et effectum, esse debet mutua proportio.
- Causa quo perfectior est, eo perfectius continet suos effectus.
- Ex contrariis causis prodeunt effectus contrarii (intellige præsertim de causis univocis, quae nimirum producunt effectus ejusdem secum speciei).
- Causa tribuens ultimam dispositionem ad formam, potest ipsam formam producere (limita ad formam quæ sit ejusdem ordinis cum dispositionibus).
- Nulla est causa assignabilis, quæ non sit principium (quia nimirum ratio principii involvitur in constitutivo causæ, et latius patet quam ratio causæ).
- Causa quævis principalis, debet esse vel æque perfecta, vel perfectior suo effectu.
- Causare, supponit esse causæ.
- Causa principalis agit virtute propria, ac proportionata
effectui (exclude causam partialem).
- Effectus sequitur conditionem causæ particularis, quando hæc concurrit ad ipsum cum universali.
- Causa particularis non agit nisi in virtute universalis.
- Causa totalis, coalescens ex pluribus partialibus, eo est excellentior quo partiales sunt perfectiores.