Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Malum habet causara deficientem, non autem efficientem.
- Nihil est primum principium mali per se.
- Nihil est simpliciter malum.
- Malum non potest esse purum, absque commixtione boni.
- Miseria non est mala, nisi quatenus privat aliquo commodo.
- Mala pati melius est, quam malo assentari.
- Malum dicitur esse praeter voluntatem, quia voluntas non tendit in ipsum sub ratione mali ; sed quia aliquod malum est apparens bonum, ideo voluntas aliquando appetit aliquod malum ; et secundum hoc, peccatum est in voluntate.
- Quum voluntas sit boni, vel apparentis boni, nunquam voluntas in malum movetur ; nisi id quod non est bonum, aliqualiter rationi bonum appareat. Et propter hoc, voluntas numquam in malum tenderet, nisi cum ignorantia vel errore rationis. Unde dicit Scriptura : « Errant qui operantur malum. »
- Malum est quoddam bonum adjunctum privationi alterius boni… Unde malum, in quantum malum, non est differentia constitutiva, sed ratione boni adjuncti.
- Multa bona tollerentur si Deus nullum malum permitteret
esse. Non enim conservaretur vita leonis, nisi occideretur asinus.
Cf. Bonum, Amor, Appetitus, Defectus, Privatio, Voluntas.