Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Materia dicitur non ens, non per se, sed per accidens ; ratione, scilicet, privationis adjunctæ.
- Materiam præter magnitudinem per se existere est impossibile.
- Materia naturaliter non potest privari omni forma.
- Ex materia nihil potest provenire, nisi casualiter.
- In materia, nulla est potentia activa.
- Non oportet ut ubicumque sit materia, ibi sit motus.
Cf. Corpus, Motus.Medium. - Ab extremo ad extremum non pervenitur, nisi per medium.
- Media sunt talia, per ordinem ad finem.
- Media non tollunt immediationem finis.
- Iste ordo est divinitus institutus in rebus, ut per media ultima reducantur in Deum.
- Media non intenduntur propter se.
- Qui vult media, vult finem ; et e converse.
- Medio semper prius natura conjungitur extremum, quam alteri extremo ; non autem semper prius tempore.
- Omne medium virtutis, est medium rationis.
- Medium cujus libet demonstrationis, debet esse necessarium.
Cf. Finis, Syllogismus.
Materia.