Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Providentia divina nihil in rebus inordinatum relinquit ; culpa autem non potest ordinari, nisi per pœnam.
Prudentia.
- Prudentia est virtus intellectiva, et subjectatur in intellectu.
- Opus prudentis est esse bene consiliativum.
- Ad prudentiam necessarium est quod homo sit bene
ratiocinativus. (Cf. Logica.)
- Purum est nobilius permixto.
Q
- Quod propter se quæritur, semper quæritur.
- Qualitas est fundamentum similitudinis, vel dissimilitudinis.
Quantitas
- Quantitas recipitur in sola materia.
- Quantitas discreta, est prior formaliter quantitate continua.
- Quantitas non habet contrarium.
- Quantitas non suscipit magis et minus.
- Secundum quantitatem res dicuntur æquales vel inæquales.
- Quidditas dicitur essentia substantiæ.