Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Quod est causa motionis ad terminun, est causa quietis in termino.
- Quies et motus sunt simpliciter contraria.
- Sua quieti, ut motui, est causa.
- Quies præcedit motum.
- Non nisi intellecta quiete, intelligitur motus.
Cf. Motus.
Quies.
R
- Ubi de ratione agitur, attendenda est ratio, non vero numeranda suffragia. (Cf. Argumentum, Testimonium.)
- Multitudo sequacium non reddit rationem secundum se meliorem.
- Ipsa ratio voluntatem non movet, si desit delectatio.
- Unumquodque intra terminos suæ rationis concluditur.
- Ratio corrupta non est ratio ; sicut falsus syllogismus non est syllogismus proprie.
- Ratio practica dicitur recta, secundum quod conformiter se habet ad rectos fines et ad appetitum rectum ; ratio vero speculativa, ad prima principia.
- Ratio totius, est quidditas compositi.
- Ratio universalis, est prior particulari.
Ratio.