Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/559

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
 Les corrections sont expliquées en page de discussion
  1. Jubeat lex, non suadeat.
  2. Lex si duplici nititur ratione, quamvis alia deficiat, sustinetur tamen decisio propter alteram.
  3. Lex si aliud voluisset, expressisset. — Nam lex id noluisse præsumitur quod, quum exprimere potuisset, non expressit.
  4. Lex non debet habere unam syllabam superfluam et vacuam.
    Cf. Actum, Auctoritas, Consuetudo, Exemplum, Extensio, Forma, Frustra, Generalitas, Ignorantia, Inferior, Necessitas, Prohibitio, Ratio, Verba
    .
    Legislatio.
  5. Æquum est ab omnibus probari quod ad omnibus debet servari.
  6. Lex est constitutio populi, secundum quam majores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt.
  7. Lex proprie primo et principaliter respicit ordinem ad bonum commune. Ordinare autem aliquid in bonum commune, est vel totius gentis, vel alicujus gerentis vicem totius multitudinis. Et ideo condere legem, vel pertinet ad totam multitudinem, vel ad personam publicam quæ totius multitudinis curam habet ; quia, ut in omnibus aliis ; ordinare in finem est ejus cujus est proprius ille finis.
  1. Sicut nihil constat firmiter secundum rationem speculativam, nisi per reductionem ad principia indemonstrabilia ; ita firmiter nihil constat per rationem practicam, nisi per ordinationem ad