Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/560

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
ultimum finem, qui est bonum commune. Quod autem hoc modo ratione constat, legis rationem habet.
  1. Sicut in ratione speculativa, ex indemonstrabilibus naturaliter cognitis producuntur conclusiones diversarum scientiarum quarum cognitio non est nobis naturaliter indita, sed per industriam rationis inventa ; ita etiam ex præceptis legis naturalis, quasi ex quibusdam principiis communibus et indemonstrabilibus, necesse est quod ratio humana procedat ad aliqua magis particulariter disponenda ; et istæ particulares dispositiones, adinventæ secundum rationem humanam, dicuntur leges humanæ, observatis aliis conditionibus.
  2. Ratio practica est circa operabilia, quæ sunt singularia et contingentia ; non autem circa necessaria, sicut ratio speculativa. Et ideo leges humanæ non possunt illam infallibilitatem habere quam habent conclusiones demonstrativæ scientiarum. Nec oportet quod omnis mensura sit omnino infallibilis et certa, sed secundum quod est possibile in genere suo.
  3. De his potest homo legem facere, de quibus potest judicare ; judicium autem hominis esse non potest de interioribus actibus, qui latent, sed solum de exterioribus motibus qui apparent.
  4. Per hoc quod aliquis incipit assuefieri ad vitandum mala et adimplendum bona, propter metum pœnæ, perducitur quandoque ad hoc quod delectabiliter et propria voluntate hoc faciat. Et secundum hoc, lex, etiam puniendo, perducit ad hoc quod homines sint boni.