Aller au contenu

Page:Calmet - Traité sur les apparitions des esprits, tome 2, 1751.djvu/332

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
310
DISSERTATION SUR LES

tem unam vel plures corporis defuncti, ſunt excommunicati ipſo facto ; & Papa Bonifacius VIII. qui fecit hanc legem c. deteſtanda, Excrav. de ſepult. vult, ut abſolutio ejus ſit reſervata S. Sedi Apoſtolicæ, dicitque eſſe impietatem & crudelitatem fic tractare corpora defunctorum. Defunctorum corpora ſic impiè ac crudeliter non tractentur.

Verum eſt, quòd hoc capitulum loquatur de iis qui in fruſta concidunt corpora defunctorum extra Patriam, ut faciliùs ea transferantur ; certum quoque eſt, quòd caſus propoſitus non habeat prætextum tam favorabilem, & conſequenter meretur, ut majori juſtitiâ condemnetur. Et certè hujus Canonis motivum non eſt aliud, quàm hæc ratio generalis, quòd oporteat reſpectum deferre corporibus defunctorum. Et gloſſa ſic nos docet : Catholicæ fidei humana natura eſt erubeſcenda, & ideò étiam poſt mortem corpus humanum non recipit æſtimationem.

In authentico ut defunct. tit. 15. collat. 5. ſic erat priùs his verbis : qui enim hominis naturam non érubuit, dignus eſt & pecuniis, & gloriâ, & aliis omnibus condemnari. Dicitur de illis, qui mortuo injuriam inſerunt. Poſſunt videri ſupra eandem materiam plures alii Canones quos