Aller au contenu

Page:Calmet - Traité sur les apparitions des esprits, tome 2, 1751.djvu/333

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
311
REVENANS EN CORPS.

refert Antoni. 3. part. lib. 35. tit. 12. & in Canon pœnit. 8. tit. 4. l. 7.

Secundò finis intentus in his viſitationibus ſepulchrorum cum executione reddit cauſam pejorem, quia, ut fertur, hoc fit ad vitandam vexationem Dæmonis, & recuperandam ſanitatem ; manducatur panis cum illo ſanguine factus, qui defluit ex cadaveribus, vel dum amputatur caput defuncto in ſepulchro jacenti. Undè ratio præſumendi eſt, quòd hoc fiat per pactum cum Dæmone, & unum maleficium expellitur alio, quia ille panis ſanguine mixtus, ſicut etiam amputatio capitis, naturaliter non poſſunt reſtituere ſanitatem perſonæ morti proximæ, & expellere Dæmonem eam vexantem. Non poteſt etiam dici, quòd tunc fiat à Deo miraculum. Sola narratio eorum, quæ facta ſunt Matri hujus Puellæ, de quâ agitur, ſatis oſtendit, quòd Deus non inſpiravit hunc modum, neque virtutem aliquam ſupernaturalem alligaverit tali modo ad procurandam prædictæ filiæ ſanitatem. Supponendum eſt ergò, eſſe tacitum pactum cum Dæmone, & dicendum eſt, quòd Dæmon ipſemet recedat ad præſentiam talis à ſe inſpirati maleficii.

Gerſon in opuſculo quodam facto