i:PHAPHIUM POMPEII MAGNI
Cajù, apud Lucanum, lib. IX (vers 190-214.)
��Civis obit, inquit, multo majoribus impar
Nosse modum juiis, sed in hoc tamen utilis aevo,
Cui non uUa fuit justi reverentia : salva
Libertale potens, et solus plebe parata
Privatus servire sibi , rectorque senatus,
Sed regnantis erat. Nil belli jure poposcit ;
Quœque dari voliiit, voluit sibi posse negari.
Immodicas possedit opes, sed plura retentis
Intulit : invasit ferrum, sed ponere norat.
Prsetulit arma togse, sed pacem armatus amavit.
Juvit sumpla diicem, juvit dimissa potestas.
Casta domus, luxuque carens, corruptaque nunquam
Fortuna domini. Clarum et venerabile nomen
Genlibus, et multum nostrae quod proderat urbi.
Olim vera fides, Sulla Marioque receptis,
Libertatis obit; Pompeio rébus adempto
Nunc et flcta périt. Non jam regnare pudebit ;
ISec color iniperii, nec frons erit ulla senatus.
felix, cui summa dies fuit obvia victo,
Et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses!
Forsitan in soceri potuisset vivere regno.
Scire mori, sors prima viris; sed proxima cogi.
Et mihi, si fatis aliéna in jura venimus,
Da talem, Fortuna, Jubam : non deprecor hosti
Servari, dura me servet cervice recisa.
�� �