Page:Correspondance apocryphe de saint Paul et des Corinthiens.djvu/17

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

et omnia tenens, qui fecit cælum et terram, misit primum Judæis prophetas, ut a peccatis abstraberentur, [10] consolatus enim saluare domum Israel, partitus ergo a spiritu Christi misit in prophetas, qui enarrauerunt Dei culturam et natiuitatem Christi, prædicantes temporibus multis. [11] Nam quia iniustus princeps, Deum uolens esse se, eos sub manu negabat, et omnem carnem hominum ad suam uoluntatem alligabat, et consummationes mundi iudicio adpropinquabant. [12] Sed Deus omnipotens cum sit iustus, nolens abicere suam finctionem, misertus est de cælis [13] et misit Spiritum sanctum in Mariam in Galilea. [14] Quæ ex totis præcordiis credidit, accepitque in utero Spiritum sanctum, ut in seculum prodiret Ihesus, [15] ut per quam carnem conuersatus est malus, per eam uinctus probatus est[1] non esse Deus. [16] Suo enim corpore Ihesus Christus

Fo 169 vo, col. 1.
saluauit omnem carnem et deduxit ad uitam æternam per fidem, [17] ut iustitiæ templum in corpore suo futuris temporibus pararet. [18] In quo et nos ubi credidimus liberati sumus. [19] Sciatis etiam quia isti non sunt iustitiæ filii, qui cohibent Dei prudentiam, absque fide dicentes non esse cælum et terram et omnia quæ in eis sunt Patris opera. [20] Ipsi sunt ergo filii iræ maledictam enim colubri fidem habent. [21] Quos repellite a uobis et a doctrina eorum fugite. [22] Non enim estis fili inobedientiæ sed amantissime ecclesiæ. [23] Propterea resurrectionis tempus prædicatum est. [24] Quod autem uobis dicunt resurrectionem non esse carnis, illis non erit resurrectio in uitam sed in iudicium eius, [25] quoniam circa eum qui resurrexit a mortuis infideles sunt, non credentes neque intellegentes. [26] Neque enim uiri Corinthii sciunt tritici se mina sicut aliorum seminum quoniam nuda mittuntur in terra et simul corrupta deorsum surgunt in uoluntate Dei corporata et uestita. [27] Non solum corpus quod missum est surgit, sed quamplurimum

  1. Corrigez probaretur, d’après le v. 8.