Page:Correspondance apocryphe de saint Paul et des Corinthiens.djvu/18

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

benedicens. [28] Et si non oportet a seminibus tantum facere parabolam sed a dignioribus corporibus, [29] uide quia Ionas Amathi filius, Nineuitis cum non prædicaret sed cum fugisset, a cæto gluttitus est ; [30] et post triduum et tres noctes ex altissimo inferno tandem exaudiuit Deus orationem Ionæ et nihil illius corruptum est neque capillus neque palpebra. [31] Quanto magis uos pusilli fide et eos qui crediderunt in Christum Ihesum excitabit sicut ipse surrexit. [32] Sicut enim super ossa Helisæi prophete mortuus missus est a filiis Israel et resurrexit corpus et anima et ossa et spiritus, quanto magis uos pusille fidei a mortuis in illa die resurgetis habentes sanam carnem sicut et Christus resurrexit. [33] Similiter et de Helia propheta filium uiduæ a morte resuscitabit. Quanto magis uos dominus Ihesus in uoce tube in notu oculi a morte resuscitabit, sicut et ipse a mortuis resurrexit. Tipum enim nobis in suo corpore ostendit. [34] Quod si quid aliud recepistis, erit uobis Deus in testimonium, et molestus mihi nemo sit. Ego enim stigmata Christi in manibus habeo [35] ut Christum lucrer et stigmata crucis eius in corpore meo, ut ueniam in resurrectionem ex mortuis. [36] Et si quisquam regulam accepit per felices prophetas et sanctum euangelium, manet, mercedem accipiet et cum resurrexerit a mortuis uitam æternam consequetur. [37] Qui autem hæc præterit, ignis est cum illo et cum eis qui sic præcurrunt, qui sine Deo sunt homines, [38] qui sunt genera uiperarum. [39] Quos repellite in Domini potestate, [40] et erit uobiscum pax gratia et dilectio. Amen.


EXPLICIT EPISTOLA AD CORINTHIOS TERTIA