Page:De La Fosse, Praeceptiones ad vitam inter homines ex decoro eoque christiano instituendam - 1863.pdf/11

La bibliothèque libre.
Aller à la navigation Aller à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.






LECTORI






Decorum, cujus præcipuas leges ac præceptiones tibi nunc offero, non solunt inter pulcherrima humanæ societatis ornamenta locum obtinet ; sed e præstantissimis etiam virtutibus una est, quam sub ipsius modestiæ nomine viri theologi nobis exhibent, cui muneris id incumbit, ut exteriorem hominis habitum ad rectæ rationis apices nutumque componat.

Quapropter, si tantopere necessaria est iis, qui vitam vivere volunt inter homines non penitus illiberalem atque sordidam, sed aliqua honoris et existimationis luce perfusam; quanto magis necessaria iis, qui et magnos in virtute profectus am-