Page:De La Fosse, Praeceptiones ad vitam inter homines ex decoro eoque christiano instituendam - 1863.pdf/12

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

biunt, et alios exemplo suo promovere discupiunt.

Præceptiones igitur, quæ hacce Epitome continentur, planam et minime lubricam utrisque aperient viam, quam si constanter sequantur, brevi comperient sese in tam amabili et renidenti virtute non parum profecisse. Enimvero hæc documenta et ipsius rationis dictamine, et hominum auctoritate bene institutorum, quibus scita urbanitas et decorum est curæ, nituntur ; adeoque fleri non potest, quin ab iis exerrans, violatæ statim honestatis agatur reus, et illiberalitatis ac rusticitatis macula et probro inuratur.

Scio equidem nonnullos in hoc argumenti genere feliciter esse versatos. Verum, quia hunc sibi scopum maxime proposuere, ut teneram juventutem fingerent ad elegantiam morum, pleraque documenta huic imbecilliori ætati, magis quam maturiori, congrua tradiderunt.

Visum est itaque hancce Epitomen con-