Aller au contenu

Page:De La Fosse, Praeceptiones ad vitam inter homines ex decoro eoque christiano instituendam - 1863.pdf/13

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

cinnare, in qua cujus libet sortis et conditionis homines, et suo statui et suo vitae instituto consona et convenientia reperient, resque bene multas, de quibus altissimum apud alios silentium. Quod si subinde videmur ad minuta quæque descendere, id experientiæ, quæ testatissima est, non solum juniores, sed etiam grandiores cujusvis fortunæ et conditionis, sive inscitia, sive incuria, sæpius in rationes decori peccare, debet acceptum referri; in quo tanto est conspectius delictum, quanto illud in quo delinquitur et facilius et protritius est.

Porro, si quis ex hisce præceptionibus fructus percipere cupit, in animum inducat suum, nequaquam satis esse has carptim et perfunctorie legere; illæ ob oculos habendæ sunt, ad eas totius corporis habitus, incessus, conversatio, omnisque homo exterior identidem referendus, usque dum hæc scita corporis moderatio et decorum inoleverit, et radices altas jecerit.