Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/169

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DXIV. — i6 Avril 1648. 1^5

R. — Omnia attributa, collective sumta, sunt quidem idem cum substantiâ, sed non singula et distributive sumta, et sic majus est producere substantiam quàm attributa, scilicet' singula ex attri- butis, vel nunc unum, nunc aliud, et sic omnia ^

��P. 45 : tanquam si inde sequeretur...

[0]. — Sed annon sequitur-^ ex eorum mente qui dicunt et inde probant nullam creationem esse posse ab œterno, quia tum foret independens, ut ipse Deus ?

R. — Hoc ipsi viderint; me quod attinet, non video cur creatura non potuerit a Deo ab œterno creari ; cùm enim Deus habuerit ab feterno potentiam suam, nihil videtur obstare cur eam ab œterno non potuerit exserere,

[0]. — Sed causa libéra prius concipitur esse, quàm ejus effectua et consilia.

R. — Sic et Dei décréta deberent non esse ab œterno, prœcipue cùm potentia et creatio non majorera in Deo dicant actionem quàm décréta ; imo décréta sunt actus voluntatis, sic et creatio, cùm sit solùm voluntas Dei; si enim aliud esset, novi quid Deo accideret in creatione.

[0]. — Sed sic daretur numerus infinitus?

R. — Quid absurdi? annon datur ille in quantitatis divisione, etc.? Distinguunt quidem, sed frustra; et < si > dari potest nu- merus infinitus in teternitate a parte post, quam fide credimus, cur etiam non in œternitate a parle ante ?

[0]. — Sed in feternitate a parte ante partes sunt simul et actu, in œternitate autem a parte post solùm potemiâ et nunquam simul actu.

R. — Non sunt in œternitate a parte ante simul actu, cùm solùm unica pars simul sit, scilicet prassens, reliquîE vero eodem modo se habent, ut in feternitate a parte post; si ergo hœc dari potest, potest etiam dari illa. Ita igitur si ab jeterno essem, tamen partes mci temporis esseht sejunctœ, et nihilominus a Deo dependerent, et sic argumento manet sua efficacia. Auctor autem, tantum quan-

I . scilicet, signe abréviatif{MS.). position infinitive du texte des Mé-

— 2. singula. . . omnia] ulla ex at- ditations : nullum existentise meae tributis, vel nunc unum, nunc auctorem esse quaerendum. . . — aliud, et sic omnia et singula (Af5.). ^. MS. : après actu] setenr£, peut-

— 3. Sequitur a pour sujet la pro- être ajouté par le copiste.

�� �