Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/170

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

i6

��Correspondance.

��tum ipsi possibile fuit, prœcavere studuit, ut hujusmodi qufestiones ex ipsius Meditationibus arcerentur, ne ita uUo modo pœdagogos lœderet, etc.

P. 48 : valde creciibile est... Ut < ct> P. 486 : propius tamen est...

[0]. — Sed cur illud? annon potuit te Deus creare, et tamen non creare ad suî imaginem ?

R. — Non. Nam axioma est commune et verum : effeclus similis est causcc. Jam autem Deus meî causa est, ego ejus effectua, ergo ei similis.

[0]. — Sed artifex est causa domùs, nec tamen ideo ei est similis.

R. — Non est causa, ut hîc eam sumimus ; applicat solùm activa passivis, ideoque non opus est ut opus ipsi sit simile. Sed hîc loqui- mur de causa totali et < causa > ipsius esse; illa autem non potest aliquid producere, quin sibi sit simile : nam cùm ipsa sit ens et substantia, producatque aliquid secundum esse, id est ex nihilo (qui producendi modus soli Deo convenit), oportet ad minimum illud esse ens et substantiam, et sic saltem Deo simile esse et ejus imaginem referre.

[0]. — Sed sic et lapis etc. habebunt imaginem Dei.

R. — Habent etiam illa imaginem Dei et similitudinem, sed valdc remotam et exiguam et confusam; ego autem, qui ex creatione Dei plura habeo, magis ejus imaginem habeo. Non sumo autem hîc imaginem ut vuigo sumitur, pro eo scilicet quod ad aliud effigiatum est et depictum, sed latius pro eo quod similitudinem cum alio' habet, et ideo eas voces adhibui in Meditationibus, quia passim in Scripturà ad imaginem Dei conditi dicimur.

P. I y g : omtiis res cui inest. . .

Prffiter attributum quod substantiam specificat, débet adhuc con- cipi ipsa substantia, quie iili attributo substernitur : ut, cùm mens sit res cogitans, est prœter cogitationem adhuc substantia qu«  cogitât, etc.

P. i53 : aliquod idolum. ..

Quod illis ajquivalet ac idea nobis. Sed quâ realem " formant idcam dum idolum formant, formant ideam materialiter falsam.

I. Après alio] etc. ajouté. — ? 2. quâ realem, leqon douteuse.

�� �