Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/180

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

i66 Correspondance.

possimus concipere tanquani non facta et mutabilia, quct ergo unicà Dei actione < non fiant et >' ipse Deus non sint, cùni ab eo separari possint" aut saltem potuerint, ut, exempli gratià, decretum de creando niundo et similia, ad quod plane indiffc- rens fuit.

R. — Quicquid in Deo est, non est realiter diversum a Deo ipso, imo est ipse Deus. Quantum autem ad ipsa Dei décréta qua' jani facta sunt attinet, in iis Deus est plane immutabilis, nec metaphy- sice id aliter concipi potest. Quantum autem ad ethicam et reli- gionem attinet, in eà invaluit illa opinio Deum esse mutabileni, propter preces hominum ; nemo eniiii Deum precatus e-^set. si sciret aut sibi persuaderet eum esse immutabilem. Ut autem illa difficultas toUatur, et Dei immutabilit-as cum hominum precibus reconcilietur, dicendum est Deum esse quidem plane immutabilem, et ab œterno decrevisse hoc quod peto se mihi daturum aut non daturum, sed tamen ita decrevisse, ut simul decreverit hoc mihi dare per meas preces, et me simul precante et bene vivente, adco ut mihi precandum et bene vivendum sit, si quid a Deo obtinerc velim. Et ita quidem id ethice se habet, in quo author e.xaminans rei vcritatem vidit se convenirc cum Gomaristis, et non cum Armi- nianis, nec etiam cum Jesuitis inter -^uos. Metaphysice autem id aliter intelligi non potest, quàm Deum esse plane immutabilem. Nec refert illa décréta a Deo separari potuisse; hoc enim vix dici débet : quamvis enim Deus ad omnia indifferens sit, necessario tamen ita decrcvit, quia necessario optimum voluit, quamvis sua voluntate id optimum fecerit ; non deberet hic sejungi nécessitas et indifferentia in Dei decrctis, et quamvis ma.xime indifîerènter egerit, simul tamen maxime necessario egit. Tum etiamsi concipiamus illa décréta a Deo separari potuisse. hoc" tamen tantùm concipimus in signo et momento rationis; quod mentaient quidem distinctionem decretorum Dei ab ipso Deo infert, sed non realem, adeo ut reipsà illa décréta a Deo separari non potuerint, nec eo posteriora aut ab eo distincta sint, nec Deus sine illis esse potuerit : adeo ut satis tamen pateat, quomodo Deus unicà actione omnia efficiat. Sed hîEc nostris ratiociniis noscenda non sunt, et nunquam tantùm nobis indulgere aut permittere debemus, ut Dei naturam et opération^ nostrœ rationi subjiciamus.

I. Manque dans le MS. — 2. non ajouté [à tort) avant possint {MS.) 3. hoc conjecture] non (MS.).

�� �