DXIV. — i6 Avril 1648. 167
��Art. 26 : iiidefinilum...
[0]. — Distinctio illa ab auctorc primùm est inventa. Sed dicct aliquis : quomodo se habet mundus? annon habet certes limites r an potest quicquam exlstere actu et singulariter, quod non ha- beat determinatam naturam et limites? et sic etiam de numéro,
quanto, etc.
R. _Quod ad nos atlinet, nos non possumus unquam in illis terminum aliquem invenire, et sic nostrî respectu sunt indefinita, quin etiam forsan infinita, nam indefinitum semper et semper mul- tiplicatum, ut hic fit, est ipsum infinitum. Et sic forsan dicere possumus mundum esse infinitum; sic etiam de numéro, etc. Sed quantum ad Deum attinet, forsitan ille concipit et intelligit certos limites in mundo, numéro, quanto, et intelligit majus quid quàm mundus, numéros, etc.; et sic hœc illi erunt finita. Ibi ' quod attinet, videmus earum rerum naturam nostras vires superare, et nos qua' finiti sumus, illa comprehendere non posse, et sic nostrî respectu indefinita aut infinita sunt.
Art. 48 : tanquam etiam' ceternas veritates...
[0]. — Sed ubi manent contingentes, ut canis currit, etc. ?
Yi, — Per alternas veritates hîc intelligit auctor eas, quœ com- munes notiones vocantur, ut impossibile" et similia. Quantum ad veritates contingentes, <îx pertinent ad res existentes quas involvunt, ut ab illis etiam involvuntur.
Art. I : clare videre nobis videmur. . . Lib.
[0]. — Sed cur « videmur», dubitationis signum?
R. — Hoc ideo positum, quia quisquam forsan negare posset nos illud videre. Sed tamen hoc ipsum videri sufficit ad demonstra- tionem hanc ; cùm enim sit opus mentis et conscientiœ, illud videre ultimo débet resolvi in nostrum videri, et illud videri reipsâ res materiales a quibus idei\; illœ proveniant exigit.
I. Ibi leçon douteuse. Il faudrait, ce semble, Nos ou .\d nos. — 2. quaj peut-être quia ou qui ?
a. Ce mot etiam manque dans le texte des Principia.
b. C'est le premier mot de l'axiome impossibtle est idem esse et non esse.
�� �