Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/44

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

14

��Principiorum Philosophle

��9- 10.

��XXIV. A Dei cognitione ad creaturarum cogni- tionem perveniri, recordando eum ejjfe infinitum, & nos fi- nit os.

��XXV. Credenda effe omnia qute à Deo revelata funt, quamvis cap- tum nofirum excé- dant.

��XXVI. Nunquamdifputandum effe de infinito, fed tantùm ea in quibus nullos fines adver- timus, qualia funt extenfio mundi, di- vifibilitas partium

��pafîio eft, & pati eft ab aliquo pendere, nullo modo Deum fentire putandum eft, fed tantummodo intelli- gere & velle : neque hoc ipfum ut nos, per opératio- ns quodammodo diftindas, fed ita ut, per unicam 3 , femperque eandem & fimpliciffimam a&ionem, omnia fimul intelligat, velit & operetur. Omnia, inquam, hoc eft, res omnes : neque enim vult malitiam peccati, quia non eft res.

Jam verô, quia Deus folus omnium quse funt aut effe poffunt vera eft caufa, perfpicuum eft optimam philofophandi viam nos fequuturos, fi ex ipfius Dei cognitione rerum ab eo creatarum explicationem de- ducere conemur, ut ita fcientiam perfediffimam, quse eft effeétuum per caufas, acquiramus. Quod ut fatis tutô & fine errandi periculo aggrediamur, eâ nobis cautelâ eft utendum, ut femper quàm maxime recor- demur, & Deum authorem rerum effe infinitum, & nos omnino finitos.

| Ita fi forte nobis Deus de fe ipfo vel aliis aliquid revelet, quod naturales ingenii noftri vires excédât, qualia jam funt myfteria Incarnationis & Trinitatis, non recufabimus illa credere, quamvis non clarè in- telligamus. Nec ullo modo mirabimur multa effe, tum in immenfâ ejus naturâ, tum etiam in rébus ab eo creatis, quae captum noftrum excédant.

Ita nullis unquam fatigabimur difputationibus de infinito. Nam fané, cùm fimus finiti, abfurdum effet nos aliquid de ipfo determinare, atque fie illud quafi finire ac comprehendere conari. Non igitur refpon- dere curabimus iis, qui quaerunt an, fi daretur linea

a. Voir t. V, p. i65-i66.

��10

��i5

��20

��25

��3o

�� �