Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/63

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

37-28.

��Pars Prima.

��3î

��10

��i5

��20

��25

��3o

��corporis. Nec fané magis certum eft, cùm, exempli caufâ, dolorem fentimus tanquam in pede, illum effe quid extra noftram mentem, in pede exiftens, quàm cùm videmus lumen tanquam in Sole, illud lumen extra nos in Sole exiftere ; fed utraque ifta praeju- dicia funt prima? noflrae setatis, ut infrà clarè appa- rebit.

Ut autem hîc quod clarum eft ab eo quod obfcu- rum diftinguamus , diligentiffimè eft advertendum, dolorem quidem & colorem, & reliqua ejufmodi, clarè ac diftinétè percipi, cùm tantummodo ut fenfus, five cogitationes, fpe&antur. Cùm autem res quaedam effe judicantur, extra mentem noftram exiftentes, nullo plané modo poffe intelligi quaenam res fint ; fed idem plané effe, cùm quis dicit fe videre in aliquo corpore colorem, velfentire in aliquo membro dolorem, ac fi diceret fe id ibi videre vel fentire, quod quidnam fit plané ignorât, hoc eft, fe nefcire quid videat aut fen- tiat. Etfi enim, minus attendendo, fibi facile perfuadeat fe nonnullam ejus habere notitiam, ex eo quod fup- ponat effe quid fimile fenfui illi coloris aut doloris, quem apud fe experitur : fi tamen examinet quidnam fit, | quod ifte fenfus coloris vel doloris, tanquam in corpore colorato vel in parte dolente exiftens, reprae- fentet, omnino advertet fe id ignorare.

Prsefertim fi confidéret, fe longé alio modo cogno- fcere, quidnam fit in vifo corpore magnitudo, vel fi- gura, vel motus (faltem localis : Philofophi enim, alios quofdam motus à locali diverfos effingendo, naturam ejus fibi minus intelligibilem reddiderunt), vel fitus, vel duratio, vel numerus, & fimilia, qua? in corporibus

Œuvres. III. 5

��LXVIII. Quomodo in ijlis id, quod clarè cognofci- mus, ab eo in quo falli poffumus,/it di- Jiinguendum.

��LXIX.

Longé aliter cognofci magnitudinem figu- rant, Se., quàm co- lores, dolores, Se.

�� �