Aller au contenu

Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/757

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

43-45. In Programma. j ço,

non quia iftae res illas ipfas noftrse menti per organa fenfuum immiferunt, fed quia tamen aliquid immi- ferunt, quod ei dédit occafionem ad ipfas, per inna- tam fibi facultatem, hoc tempore potiùs quàm alio, 5 efformandas. Quippe nihil ab objedis externis ad mentem noftram per organa fenfuum accedit, praeter motus quofdam corporeos, ut ipfemet author nojîer, in art. ig a , ex meis principiis affirmât ; fed ne quidem ipû* motus, nec figurae ex iis ortae, à nobis concipiun-

io tur, quales in organis fenfuum fiunt, ut fufe in Diop- tricâ explicui b . Unde fequitur, ipfas motuum & figu- rarum ideas nobis effe innatas. | Ac tantô magis innatae effe debent ideae doloris, colorum, fonorum, & fimilium, ut mens noftra poffit, occafione quorundam

i5 motuum corporeorum, fibi eas exhibere ; nullam enim fimilitudinem cum motibus corporeis habent. Quid autem magis abfurdum fingi poteft, quàm quôd om- nes communes notiones, quae menti noftrae infunt, ab iftis motibus oriantur, & fine illis effe non poflint ?

20 Vellem, nojîer me doceret, quifnam ille fit corporeus motus, qui poteft in mente noftrâ formare aliquam communem notionem, exempli caufâ, quod, quœeadem funt uni tertio, Jint eadem inter fe, vel quamvis aliam : omnes enim ifti motus funt particulares, notiones

i5 verô illse, univerfales, & nullam cum motibus affinita- tem, nullam ve ad ipfos relationem, habentes.

Pergit tamen, in articulo 14 e , affirmajre, ipfam ideam

a. Page 346, 1. 3.

b. Tome VI de cette édition, p. 109, Et première partie de ce t. VIII, p. 3i9-323.

c. Page 345, 1. 10.

�� �