Aller au contenu

Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, X.djvu/393

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
14
381
Ad Directionem Ingenii

REGULA VI.

Ad res simplicissimas ab involutis distinguendas & ordine persequendas, oportet in vnaquâque rerum serie, in quâ aliquot veritates vnas ex alijs directè deduximus, observare quid sit maximè simplex, & quomodo ab hoc cœtera omnia magis, vel minus, vel œqualiter removeantur.

Etfi nihil valde novum hæc propofitio docere videatur, præcipuum tamen continet artis secretum, nec vlla vtilior eft in toto hoc Tractatu : monet enim res omnes per quafdam feries poffe disponi, non quidem in quantum ad aliquod genus entis referuntur, ficut illas Philosophi in categorias fuas diviferunt, fed in quantum vnse ex alijs cognosci possunt, ita vt, quoties aliqua difficultas occurrit, statim advertere possimus, vtrùm prosuturum sit aliquas alias priùs, & quasnam, & quo ordine perlustrare.

Vt autem id rectè fieri possit, notandum est primò, res omnes, eo sensu quo ad nostrum propositum vtiles esse possunt, vbi non illarum naturas solitarias spectamus, sed illas inter se comparamus, vt vnæ ex alijs cognoscantur, dici posse vel absolutas vel respectivas.

Absolutum voco, quidquid in se continet naturam puram & simplicem, de quâ est quæstio : ut omne id quod consideratur quasi independens, causa, simplex, vniversale, vnum, æquale, simile, rectum, vel alia hujufmodi ; atque idem primum voco simplicissimum

4 vnas omis A. Voir ci-après — 17 primo] omis (indication l. 13. — 14 occurrit] occurrat H. mal lue, puis barrée) H.