Aller au contenu

Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, X.djvu/430

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

418 Regulae 36-37.

Dicimus igitur primo, aliter spectandas esse res fin- gulas in ordine ad cognitionem nostram, quàm si de ijsdem loquamur prout rêvera existunt. Nam si, ver. gr., consideremus aliquod corpus extensum & figura- tum, fatebimur quidem illud, à parte rei, esse quid 5 unum & simplex : neque enim, hoc sensu, compositum dici posset ex naturâ corporis, extensione, & figura, quoniam hae partes nunquam unae ab alijs distinctae exisiterunt; respectu verô intellectùs nostri, compo- situm quid ex illis tribus naturis appellamus, quia 10 priùs singulas separatim intelleximus, quàm potuimus judicare illas très in uno & eodem fubjecto simul in- veniri. Quamobrem hîc de rébus non agentes, nisi quantum ab intellectu percipiuntur, illas tantùm sim- plices vocamus, quarum cognitio tam perspicua eft & 15 distincta, ut in plures magis distinctè cognitas mente dividi non possint : tales sunt figura, extensio, motus, &c. ; reliquas autem omnes quodam modo compositas ex his effe concipimus. Quod adeô generaliter est su- mendum, ut nequidem excipiantur illae, quas interdum 20 ex simplicibus ipsis abstrahimus : ut fit, si dicamus figuram esse terminum rei extensae, concipientes per terminum aliquid magis générale quàm per figuram, quia scilicet dici poteft: etiam terminus durationis, terminus motûs, &c. Tunc enim, etiamsi termini figni- 25 ficatio à figura abstrahatur, non tamen idcirco magis fimplex videri débet quàm sit figura; sed potiùs, cùm

1 primô] (I-mo)H. De même aux alinéas suivants (2-do), (3-tio), (7-mo). - 3 si omis A. — II potuimus A] potuerinuis H. — 13 après hic] nos ajouté H. — 15 est reporté après distincta H. — 18 autem

— si omis A. — 18-19 ex his compositas H.