Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, X.djvu/537

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

illam, quam habemus de rerum, quarum cognitio non niſi ſenſuum auxilio ad nos pervenit, exſiſtentià, certitudinem oſtenderas, cùm de iis dubitare incepi, idque ſimul ad mihi meam dubitationem ejuſdemque certitudinem commonſtrandum ſuffecit : ita ut poſſim adfirmare, ſimulac dubitare ſum adgreſſus, etiam cum certitudine me cognoſcere occepiſſe. Sed non ad eadem objetta mea dubitatio, meaque certitude reſerebantur. Quippe mea dubitatio circa eas tantùm verſabatur res, quæ extra me exſiſtebant ; certitudo verò meam dubitationem, meque ipſum, ſpectabat. Verum itaque eſt, quod Eudoxus dicit, dari quædam, quæ, niſi ea videamus, diſcere non poſſumus. Ita ut, quid ſit dubitatio, quid cogitatio, edoceamur, ut ipſimet dubitenius & cogitemus tantùm opus eſt. Pari modo res ſe habet circa exſiſtentiam : ſciendum dumtaxat, quid illo intelligatur vocabulo. Simul enim quid rei ſit, quouſque id ſcirepoſſumus, ſcimus ; nullaque hîc definitio, quæ rem obſcuraret potiùs quàm illuſtraret, neceſſariò requiritur.

Epistemon. — Quandoquidem contentus eſt Poliander, ego etiam in hiſce adquieſco, nec ulteriùs controverſiam movebo. Attamen non video, eum poſt elapſas, ex quo hîc ſumus & inter nos ratiocinamur, duas horas, multum proſeciſſe. Omne id, quod ope iſtius egregiæ, quam tantopere deprædicas, methodi addidicit Poliander, in eo tantùm conſiſtit, quòd ſcilicet dubitet, quòd cogitet, & quòd res cogitans ſit. Miranda proſectò ! En ob tantillum rei multum verborum. Hoc quatuor verbis confici potuerat, & in eo omnes conſenſiſſemus. Me quod attinet, ſi tantùm ſermonis temporiſque ad tam exigui momenti rem addiſcendam impendendum mihi foret, ægrè id admodum ſerrem. Multò plura præceptores noſtri nobis dicunt, longeque conſidentiores ſunt ; nihii | eſt quod eos moretur, omnia in ſe ſuſcipiunt, de omnibus decernunt ; nihil eos à propoſito deterret, nihil in admirationem rapit ; quidquid demum fuerit, cùm ſe nimiùm urgeri vident, æquivocum aliquod, vel τό diſtinguo, ex omnibus eos impedimentis expedit. Imò certus ſis, eorum methodum < methodo >[1], quæ de omnibus dubitat, & quæ tantopere, ne ceſpitet, metuit, ut perpetuò palpitando nihil proficiat ; veſtræ ſemper prælatum iri.

Eudoxus. — Nunquam alicui methodum, quam in inquirendâ veritate ſequi debeat, præſcribere, ſed eam ſolummodo, quâ ego uſus ſum, proponere ſtatui : ut nempe, ſi mala exiſtimetur, rejiciatur, ſi

  1. Le texte latin ne donne pas < methodo > (p. 89, l. 5), qui est nécessaire devant quæ et plus loin veſtræ.