Aller au contenu

Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/262

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
Cette page n’a pas encore été corrigée


248 STATUTS MUNICIPAUX

oportet humana; De consilio et bene placito sindicorum ad hæc ab universitate castri nostri Salonis more solito specialiter electorum, scilicet Bertrandi de Fayssis, Jacobi Crotæ, Guillelmi Raymundi macellarii et Pontii Agnedæ et ipsorum consiliariorum specialiter per dictam universitatem electorum, videlicet Jacobi Bastoni, Bertrandi de Bariolis militum, Guillelmi Bastoni, Bertrandi Fornerii domicellorum, Petri Bermundi de Condamina Salonis, Petri Gonsalini, Joannis de Claramonte, Gilli Vaquerii, Petri Attonis, Philippi Ruffi et Gervasii Curaterii; Ipsa statuta innovavimus, aliqua de novo statuentes, nonnulla etiam temperantes et modificantes, sicut vidimus et probavimus statui pro ipso tempore nostræ et curiæ convenire.

In primis si quidem, statuimus quod quicumque voluerit esse habitator vel mansionarius vel inquilinus castri Salonis, infra octo dies postquam venerit in castro Salonis ut sit mansionarius, habitator, vel inquilinus, juret fidelitatem nobis archiepiscopo et faciat homagium si præsentes sumus, pro nobis et nostris successoribus et ecclesia Arelatensi recipientibus; si vero præsentes non sumus, juret fidelitatem vel homagium faciat in manu nostri vicarii recipientis pro nobis et ecclesia Arelatensi et tertiam partem bonorum suorum mobilium in castro Salonis infra sex menses in possessionibus ponere teneatur; et quandocumque præsentes erimus, in nostris manibus renovet supra dicta, si fuerit requisitus; alioquin pro mansionario, habitatore vel inquilino non habeatur et nihilominus ab eo nostra curia centum solidos habeat pro pœna.

Item, statuimus quod si aliquis miles vel probus homo vel mulier de castro Salonis maritaverit filiam suam et postea filia dotata vel ejus heredes velint exigere frayresiam a parentibus seu fratre vel fratribus, in hereditate paterna vel materna, non audiantur a curia nostra; et si voluerit vel voluerint conferre dotem sorores vel eorum heredes non possint exigere frayresiam a parentibus, fratre vel fratribus, etiam in hereditatibus paterna vel materna; nec audiantur a curia nostra, etiam si voluerint conferre dotem.

Item, statuimus de fratribus, si sine fraude maritaverint et dotaverint sororem et sorores, quod postea sorores vel eorum heredes non possint exigere frayresiam a fratre vel fratribus, etiamsi voluerint conferre dotem vel dotes; hoc autem locum habere volumus et dicimus, si mulieres constitutis sibi dotibus contentæ fuerint et juraverint