Aller au contenu

Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/263

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

DE LA VILLE DE SALON. 249

se super rebus paternis aut maternis constitutionem aliquam patribus aut matribus seu fratribus vel aliis non moturas; hoc autem prædictis dicimus non nocere feminis maritatis a patre vel a matre, a fratre vel a fratribus, si quando vel mater, frater vel fratres decesserint ab intestato et absque legitima sui corporis prole.

Nullus homo de Castro Salonis pignoret, sine authoritate, aliquem hominem de eodem castro vel extraneum, per se nec per alios, vel aliter offendat nisi prius requisita et habita licentia a curia nostra, nec ei prosit aliqua renunciatio facta a fidejussore sive debitore; et si contravenerint, puniantur arbitrio curiæ nostræ; si vero extranei erga homines nostros se habuerint aliter quam erga se ipsos, quod ipsi extranei in ipsis hominibus servaverint, illud in quantum juste possumus promittimus observari.

Nullus homo de castro Salonis accipiat in fidejussorem nec in solutorem aliquem alium de eodem castro, pro extraneo, ultra summam viginti quinque solidorum coronatorum; et si enim acceperit ultra summam prædictam, non teneatur ei fidejussor nec solutor nisi tantum in dictis viginti quinque solidis; nec prosit ei aliqua renuntiatio facta a fidejussore nec a solutore. Nullum reputamus extraneum qui sit de jurisdictione nostra, videlicet de Salone, de Granis, de Cornilione, de Sancto-Amantio, de Alinico, de Auronis, de Sancto-Mitrio, de Castro-Veteri, de Vaqueriis, de Sancto-Martino de Palude Majore; nec aliquis de castro Salonis conqueratur de fidejussore nec de solutore habitatore ejusdem castri, dummodo inveniat principalem debitorem solvendo et intelligatur tantum de illis fidejussoribus et debitoribus qui sunt de jurisdictione nostra, quantumcumque renuntiaverit fidejussor seu solutor, et particulares sive fidejussores non possit creditor eligere, unum ita quod tantum ab illo petat, sed a quolibet pro ut solvendo fuerit et habeat pro solido et libra quantum ad facultates cujuslibet, licet quilibet obligaverit se in solidum.

Item, statuimus quod si aliquis per definitivam sententiam lucratus fuerit causam suam, in partem vel in totum, pro ea parte pro qua obtinebit nihil solvat de lata et pro ea qua victus fuerit solvat; si vero totum obtinebit, exeat liber et absolutus et sine exhibitione lata a curia nostra. Idem intelligimus si super aliquibus causis a judice vel vicario nostro seu amicabilis compositio facta fuerit inter partes; scilicet quod qui per amicabilem compositionem lucratus fuerit causam in solidum, similiter liber exeat a curia et qui victus fuerit lite contestata per sen